Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTHEVS
Pax. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Si offers munus tuum, prius reconciliare fratri tuo. Esto consentiens uel benignus aduersario tuo cito dum es in uia cum eo V. Intrantes in domum dicite: Pax huic domui. Non ueni pacem mittere, scilicet malam, sed gladium bonum, quos separentur fideles ab infidelibus X. Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in cęlis est 58 BIBLIA / MATTHEVS XVIII. Reddite quę sunt Cęsaris Cęsari, id est corpori necessaria, et quę Dei Deo, id est fidem et iustitiam XXII.
Pudicicia. Centesimus fructus uirginibus, sexagesimus uiduis et continentibus deputatur XIII. Non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est etc. Sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum cęlorum. Qui potest capere, capiat XIX. Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis XXII. Isti ungunt caput Domini XXVI.
Pietas. Misericordia Dei. Matheum uocat de theloneo.2 Discumbit cum publicanis. Misericordiam uolo, et non sacrificium. Non ueni uocare iustos, sed peccatores. Videns turbas misertus est eis VIIII. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos XI. Exiens de domo sedebat secus mare, id est de cęlo ad terram uenit mitigare fluctus errorum XIII. Non sum missus nisi ad oues quę perierunt domus Israel XV. Venit Filius hominis saluare quod perierat. Non est uoluntas ante Patrem uest rum qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Dominus plus gaudet super oue inuenta quę aberrauerat quam super XCIX in monte relictis. Dimitti penitenti iubet usque septuagesiessepties. Dilationem petenti et debitum dimittit XVIII. Filius hominis uenit dare animam suam, redemptionem pro multis XX.

-- --

Quotiens uolui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti XXIII. Carnem suam manducandum, sanguinem ad bibendum fidelibus dedit XXVI. Et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sęculi XXVIII. Pietas hominis erga proximum. Beati misericordes V. Omnia quęcunque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite illis. Hęc est enim Lex et prophetę VII. Misericordiam uolo, et non sacrificium XII. Caritas mundana non sapit quę Dei sunt, sed quę hominum XVI. Dilige proximum tuum sicut te ipsum XIX. Vestis nuptialis, id est caritas. Diliges proximum XXII. Ei qui non habet, scilicet caritatem, et quod uidetur habere auferetur

-- KK3-59 --

ms-335r ab eo, idest meritum reliquarum uirtutum non proficiet ei ad salutem. Habenti autem dabitur et abundabit XXV. Hi dicuntur ungere pedes Domini XXVI. Ioseph petiit corpus Domini et sepeliit XXVII.
Penitentia. Magi ad Herodem diuertunt et stellam amittunt. Sic recedentes ab innocentia perdunt iumen gratię. Discedentibus ab Herode rursum apparuit stella, id est penitentibus restituitur gratia. Monentur, ne redeant ad Herodem, id est post penitenti am ne iterent peccatum. Igitur per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam, id est per gradus uirtutum ascenderunt in cęlestem patriam II. Ioannes Baptista in deserto: Penitentiam agite. Apropinquabit enim regnum cęlorum. Habebat uestimentu m de pilis camellorum, zonam pelliceam; esca eius locustę et mel siluestre. Facite fructum dignum penitentię, ut fugiatis a uentura ira III. Iesus: Penitentiam agite. Appropinquabit etc.IIII. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur V. Intrate per angustam portam VII. Leprosus adorabat Dominum dicens: Domine, si uis, potes me mundare. Et mundatus est. Multi ab oriente et occidente uenient, id est conuertentur alii in iuuenta, alii in senecta VIII. Dominus socrum Petri tactu fimbrię febri liberauit. Pccator concupiscentię igne ęstuans tactus manu misericordię conuertitur et Domino incipit ministrare VIII. Paraliticus iacet in lecto, id est peccator marcet ocio. Sanatus lectum tollit. Penitens incipit operari leuans desiderium suum de terra ad cęlum. Et uadit in domum suam, qui prius erat in domo uitiorum. Mattheus relinquit theloneum et sequitur Dominum. Iairus rogat pro filia, et mortua suscitatur.Emoroissa XII annos infirma tactu fimbrię curatur. Principis filia eiecta turba suscitatur, quia non resurgit peccator nisi auersus a turba et seclusus a uulgi consortio IX. A diebus Ioannis Baptistę, quia penitentiam prędicauit, regnum cęlorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud XI. Niniuitę surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia penitentiam egerunt XII. Chananea clamans post Dominum

-- KK3-60 --

misericordiam inuenit XV. Abneget se metipsum et tollat crucem suam. Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam XVI. Piscis hamo Petri captus, est penitens qui de mari sęcularium turbinum ascendit ad religionis quietem, ferens in ore staterem, id est imaginem Dei et eloquia eius XVII. Si manus, pes, oculus scandalizat te, abscide ea. Magis gaudet Dominus super una oue inuenta XVIII. Ecce reliquimus omnia. Multi erunt primi nouissimi et e contra XIX. Nouissimis datur denarius sicut et primis. Tetigit oculos eorum et confestim uiderunt. Et secuti sunt eum XX. Sternunt uestimenta sua sub pedibus Domini. Iussus operari in uinea se ire nolle dixit, et penitentia ductus abiit XXI. Cum iam ramus fici tener fuerit et folia nata, scitis, quia propre est ęstas XXIIII.

-- --

Recordatus Petrus flet amare, sed egressus foras de consortio impiorum XXVI. Penituit et Iudas, sed ueniam desperauit, et proiectis argenteis laqueo se suspendit. Symon Cyreneus angariatur ferre crucem Domini. Latro pendens ad dexteram. De monumentis surgentes uenerunt in sanctam ciuitatem XXVII. In Galilea uidendus Dominus, id est in transmigratione de uitiis ad uirtutem XXVIII. Patientia iniurię. Deus tentatoris improbitatem tollerauit, ut autem se adorandum dixit: Vade, inquit, Sathana. Scriptum est enim: Dominum Deum adorabis etc. Et nos igitur nostras iniurias feramus, Dei non dissimulemus IIII. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines etc. mentientes propter me. Siquis te percusserit in dexteram maxillam. Qui uult tunicam tuam tollere, da ei et palium. Et qui te angariauerit mille passus, uade et alia. Diligite inimicos uestros, benefacite iis qui oderunt uos. Orate pro persequentibus et calumniantibus V. Dimitte nobis debita nostra sicut etc. VI. Si dimiseritis, dimittetur uobis; si non, non VI. Non est propheta sine honore nisi in patria sua XIII. Nolite timere eos qui occidunt corpus X. Channanea se repelli et canem dici non indignata in humilitate

-- KK3-61 --

ms-335v perseuerat XV. Seruus, quia conseruo dimittere noluit, et ipse debitum rursum reddere domino cogitur, quod dudum sibi fuerat dimissum; insuper tortoribus traditur XVIII. Calicem quidem meum bibetis XX. Tunc tradent uos in tribulationem XXIIII. Accipiens calicem Dominus gratias egit, ut nos erudiret, quicquid patimur, cum gratiarum actione ferre XXVI. Conuerte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium etc. Contra falsos testes Iesus tacebat docens nos nihil respo ndere calumniantibus, quando scimus responsionem nullum profectum habituram XXVI. Principibus, sacerdotibus et senioribus accusantibus nihil respondit XXVII.
Paupertas. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Ne solliciti sitis quid etc. Nolite solliciti esse in crastinum, id est in futurum VI. Nolite possidere aurum etc. X. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet VIII. Non habuit Domi nus, unde didracmam solueret XVII. Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis. Fratres suos uocat pauperes XXV. Domino non fuisse domum neque tugurium, neque discipulis patet, quia interrogant: Vbi uis paremus tibi comedere pasca? XXVI. Dominus in alieno monumento sepelitur, nec tamen composito ad superbiam diuitum, sed simplici ad modestiam pauperum, nec sericis, sed syndone inuoluitur XXVII. Perfidia hereticorum. Cum dormirent homines, inimicus superseminauit zizania in medio tritici. Cum creuisset herba et fructum fecisset, tunc apparruerunt et zizania XIII. Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur. Sinite illos: cęci sunt et duces cęcorum. Cęcus autem cęco etc. XV. Cauete a fermento phariseorum et sadduceorum, id est a doctrina hereticorum XVI. Qui non est mecum, contra me est. Et qui non congregat mecum, spargit XII. Veh Corozain, ueh Bethsaida. In eos qui nec miraculis credunt XI. Qui scandalizauerit unum de pusillis XVIII Stantes in foro, id est extra Ecclesiam, tota die ociosi XX. Quęrentes eum tenere timuerunt turbas XXI. Ligatis manibus et pedibus

-- KK3-62 --

mittuntur in tenebras exteriores XXII. Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et seducent multos. Abominatio desolationis stans in loco sancto XXIIII. Veh homini illi per quem

-- --

filius hominis tradetur. Osculo tradunt Iesum dicentes: Aue, rabbi, dum fingunt se et amare et cnfiteri eum. Sinistra aure Scripturas audiunt, dexteram amputatam habent Petri gladio, id est a ueritate auersam. Falsi testes contra Iesum. Trina Petri negatio sunt tria hereticorum genera: alii errant circa diuinitatem, alii circa humanitatem, alii circa utrumque XXVI. Peregrinus, id est alienus a ueritate. In agro sepelitur figuli lutum operantis et in agro sanguinis. Calamo caput Christi percutiunt, qui diuinitati eius contradicunt. Exuunt eum ueste propria et fucata operiunt qui negant eum habuisse corpus uerum. Vinum cum felle mixtum dant ei bibere. Diuidunt uestimenta scismatum auctores. Prętereuntes, id est a uia ueritatis aberrantes blasphemant. Sententias Christi deprauantes spongiam aceti calamo Scripturarum imponentes offerunt ori eius XXVII. Veh uobis qui clauditis regnum cęlorum ante homines, scilicet doctrina peruersa et exemplo malo XXIII. Qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet XXVI. Custodes pecunia corrupti XXVII. Perfidia dubitantium. Magister, uolumus a te signum uidere. Generatio mala et adultera signum quęrit, et non dabitur ei nisi etc. XII. In Nazareth non fecit uirtutes multas propter incredulitatem eorum XIII. Petrus dubitans coepit mergi XIIII. Pharisei et sadducei quęrunt signum de cęlo. Relictis illis abiit XVI. O generatio incredula et peruersa, quousque ero uobiscum XVII. Apostoli non potuerunt eiicecere demonium, quia dubitarunt XVII. Stantes in foro ociosi XX. Malos male perdet etc. Lapidem quem reprobauerunt. Qui ceciderit super lapidem. Super quem lapis ceciderit XXI. Nuptię paratę, inuitati non fuerunt digni XXII. Sequitur Iesum a longe ue relicto eo fugit. Intrat in atrium Caiphę, id est infidelitatis, et tandem negat XXVI. Si rex Israel est, descendat

-- KK3-63 --

ms-336r nunc de cruce, et credimus ei. Sed quia resurgentem negauerunt, etiam descendentem non credidissent XXXVII.
Petitio. Ora in abscondito, non sicut hypocritę. Intra in cubiculum, id est in cordis intentionem. Clauso ostio, id est non admittendo cogitationes uanas. Orantes autem nolite multum loqui, id est sine orandi affectu uerba fundere sicut ethnici. Sic orabitis: Pater noster etc. VI. Petite, quęrite, pulsate. Quis, si petierit filius panem uel piscem, dabit ei lapidem uel serpentem? Lucas addit: ouum et scorpionem. Sunt autem caritas, fides, spes, odium, perfidia, desperatio VII. Iesus dimissa turba ascendit in montem solus orare XIIII. Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Channanea docet nos perseueranter orare. Rogant pro ea discipuli, ut scias necessarias esse sanctorum preces pro nobis ad impetrandum XV. Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium XVII. Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Procidens enim orasse dicitur XVIII. Omnia quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis XXI. Veh uobis qui comeditis domos uiduarum orationes longas orantes XXIII. Orate, ut non fiat fuga uestra hyeme uel sabbato XXIIII. Orati o ad laudem Dei unguentum effusum super caput Domini. Solitudo requiritur orationi, unde dicitur: Sedete hic, donec uadam illuc et orem. In monte orauit, ut oremus pro cęlestibus.

-- --

In uilla orauit, ut orando humilitatem seruemus. Procidit in faciem suam orans. Non sicut ego uolo, sed sicut tu. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem XXVI. Orauit tertio eundem sermonem. Vigilate et orate. Vigilat qui bonum operatur et a fide nusquam discedit. Sic orans exauditur XXVI.
Potentia. Potestatem dat discipulis eiiciendi spiritus et langores curandi X. Apostolis dat potestatem ligandi et soluendi XVIII.
Perueraus. Quicunque non receperint uos etc. Tollerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Qui recipit uos, me recipit X. Cui similem extimabo generationem istam; similis est pueris clamantibus coęqualibus: Cecinimus

-- KK3-64 --

ms-336v uobis, et non saltastis; lamentauimus, et non planxistis XI. Semen cecidit secus uiam uel in petrosa uel in spinis XIII. Domum orationis faciunt speluncam latronum XXI. Neglexerunt uenire ad nuptias abeuntes alius in uillam suam, alius ad negociacionem suam, reliqui seruos contumeliis affectos occiderunt XXII. Qui nolunt congregari sub alis suis, comminatus eis dicens: Ecce relinquetur uobis domus uestra deserta, id est anima et corpus, donec dicatis: Benedictus qui uenit; donec penitentiam egeritis, non me uidebitis XXIII Egresso Iesu de templo non relinquitur lapis super lapidem qui non destruitur XXIIII. Veh homini per quem Filius hominis tradetur XXVI. Christu m crucifigi optant et dimitti Barabam XXVII.
Patria. Non est propheta sine honore nisi in patria XIII.
Prouidentia. Nonne duo passeres asse ueneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Partre uestro. Vestri autem et capilli capitis omnes mumerati sunt X.
Perseuerantia. Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit X. Channanea semel et iterum repulsa petere non destitit. Ideo quod petebat tandem meruit obtinere XV. Misereor turbę, quia iam triduo perseuerant mecum XV. Qui perseuerauerit usque in finem, ut supra XXIIII. Mulieres primę uiderunt Dominum post resurrectionem, quia perseuerauerunt ad monumentum XXVIII. Passio Domini et humanitas. Nascitur in Bethlem II. Herodes quęrit animam pueri II. A Ioanne baptizatur III. A diabolo tentatur. Cum ieiunasset, postea esuriit IIII. Mane reuertens in ciuitatem esuriit XXI. Coepit tristari et moestus esse. Orauit tertio XXVI. Vincula, uerbera et mortem patitur XXVII.
Peccatum. Verbum contra Spiritum Sanctum non remittetur XII. Qui soluerit unum de mandatis istis minimis, minimus uocabitur in regno cęlorum V. Demones intrant in porcos et grex mergitur VIII. Ratio reddenda de uerbo ocioso XII. Quę procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem etc. XV.

-- KK3-65 --

Abscondens telentum in terra mittitur in tenebras. Qui non fecerunt misericordiam pauperibus, damnantur XXV.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.