Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Pietas. Maria abiit in montana et uisitauit Helizabet. Misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Benedictus Domi nus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem plebis suę. In remissione peccatorum per uiscera misericordię in quibus uisitauit nos oriens ex alto, illuminare his etc. I. Non ueni uocare iustos, sed peccatores ad penitentiam V. Estote misericordes, sicut et Pater uester misericors est VI. Misericordia motus flenti uiduę suscitat filium VII. Samaritanus, id est Christus sauciati iacentis in uia alligauit uulnera infundens oleum et uinum etc. X. Hinc patet nullum excipi, cui denegatur misericordię officium X.

-- KK3-69 --

Iubente Domino succidi ficum cultor ait: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam

-- --

et mittam stercora etc. XIII. Dominus ouem, quę perierat, inuentam reportat in humeris et gaudet XV. Pater filium, qui abierat et substantiam turpiter consumauerat, reuersum suscipit, immo reuertenti, cum adhuc longe esset, occurrit et osculatus est eum XV. Venit enim Filius hominis quęrere et saluum facere quod perierat XIX.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.