Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Pauper. Esurientes impleuit bonis I. Peperit Virgo filium, et pannis eum inuoluit, et reclinauit in pręsepio, quia non erat ei locus in diuersorio. Par turturum uel duo pulli columbarum oblatio pauperum erat. Cum hac oblatione Iesus pręsentatur in templum pro nobis pauper factus, ut nos diuitiarum glorię suę faceret participes II. Apostoli reficiunt retia, quia non habent, unde noua parare possent V. Beati pauperres, quia uestrum est regnum Dei VI. Pauperes euangelizantur VII. Nihil tuleritis in uia, neque uirgam, peram, panem, pecuniam, duas tunicas IX. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta X. Nolite solliciti esse etc. Quęrite primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis XII. Lazarus mendicus XVI. Quando misi uos sine saculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil XXII.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.