Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
IOANNES
Pax. Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis. Non quomodo mundus dat ego do uobis. Augustinus: Est autem pax serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium caritatis etc. XIIII. Pater sancte, serua eos etc., ut sint unum sicut et nos. Rogo pro eis etc., ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Vt sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consumati in unum [in unum]2 XVII. Apparens post resurrectionem apostolis ait: Pax uobis. Et iterum dicit: Pax uobis. Et tertio Thoma pręsente inquit: Pax uobis XX. Rhete plenum piscibus non est scissum. Signat nulla fore scismata inter electos Dei, sed concordiam perpetuam XXI. Prouerbium. Alii laborauerunt, et uos in labores eorum introistis IIII. Pudicicia. Loquitur Dominus cum Samaritana, discipuli mirantur. Nemo tamen dixit: Quid loqueris cum ea. Non enim sinistrum quid de magistro cogitabant, sed illam eius affatu indignam iudicant, quę quinque uiros habuit et sextum adulterum IIII. Circumcisio in uirili membro suscipiebatur, ut castitatem mentis et corporis custodiendam significaret VII. Pietas. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die VI. Nemo te condemnauit? Nemo, Domine. Nec ego te condemnabo. Vade, et iam amplius noli peccare VIII. Cęcus a natiuitate fuit genus humanum. Spuit Dominus in terram, de saliua sua lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Inunxit oculos cęci, id est cathetizauit. Misit ad Syloe, ubi baptizatus in Christo uenit uidens. Syloa interpretatur: Missus. Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus IX. Ego ueni, ut uitam habeant et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Animam meam pono pro ouibus meis. Et alias oues habeo, et illas oportet me adducere etc. X. Non enim ueni, ut iudicem mundum, sed ut saluificem mundum XII. Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos XIII. Non relinquam uos orphanos, ueniam ad uos XIIII. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi uos. Manete in dilectione mea XV. Pater sancte, serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos etc. Quos dedisti mihi, ego custodiui, et nemo ex eis periit nisi filius perditionis etc. Hęc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in se metipsis. Pro eis ego sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. Pater, dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipssis sit et ego in ipsis XVII. Si ergo me quęritis, sinite hos abire ut impleretur sermo quem dixit, quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quenquam. Pietas erga Matrem Domini pendentis in cruce XVIII. Dominus etiam pro animaunius Thomę ostendit se ipsum uulnera habentem, et accedit, ut saluet unum etc. XX. Penitentia. Regulus rogat Iesum, ut descenderet et sanaret filium suum febri laborantem. Mens febricitat in concupiscentiis; conuersa inuocat Iesum, rogat ueniam. Ait Iesus: Vade , id est in bono proposito perseuera, et tunc filius tuus uiuet IIII. Turbat se metipsum Christus, ut te doceat, quomodo turbari debeas, cum mole peccati premeris. Fides enim hominis sibi displicentis ms-340r fremere debet in accusatione malorum operum, ut uiolentię penitentis cędat consuetudo peccandi etc. Lazarus exiit de monumento, anima a uitiis discessit. Institis autem obuolutus, quia in corpore constituti a molestiis carnis alieni esse non possumus XI. Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit. Vos autem comtristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Mulier, cum parit etc. XVI. Patientia. Tolle grabatum tuum et ambula. Porta eum cum quo ambulas, ut ad eum peruenias, cum quo manere desideras V. Iesus nolebat in Iudeam ambulare, quia quęrebant eum Iudei interficere, docens nos declinare persecutores, cum non sit necesse manere. Quotiens nobis ab aliquibus falsa obiiciuntur conuitia, patienter toleremus, et uera, quę possumus, non obiiciamus, sed salutaria monita prędicemus. Sic Iesus, cum dixissent ei: Demonium habes etc., docet, cum in sabbato fit circumcisio, non solui Legem VII. Attendendum quod Dominus in corrigenda Iudeorum superbia asper erat, mansuetus uero in contumelia sibi illata, erudiens nos errata in Deum uindicare, in nos uero despicere. Iram furentium etiam, cum resistere possumus, declinare Dominus docet. Iudeis enim lapidare parantibus abscondit se et exiuit de templo VIII. Cęcus illuminatus confitens be nefactorem suum ab inuidis eiicitur foras, sed inuenitur a Iesu et in fide Filii Dei solidatur IX. Si mundus uos odit etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Absque synagogis facient uos. Sed uenit hora, ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se pręstare Deo. Et hęc facient uobis, quia non nouerunt Patrem neque me XVI. Mitte gladium tuum in uaginam XVIII. Percussus Iesus alapa a seruo, humiliter factum redarguit, non iudicat XVIII. Quod martyrum cicatrices apparebunt in corpore glorificato ad decorem XX. Petri martyrium prędicitur a Domino. Augustinus: Si nulla esset mortis uel parua molestia, non esset tam magna martyrii gloria XXI.
Non uultis uenire ad me, ut uitam
habeatis. Ego ueni in nomine Patris mei, et non accepistis me. Si alius uenerit in nomine suo,
illum accipietis. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit
etc. V. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Nonne
ego uos XII elegi, et unus ex uobis diabolus est VI. Quęretis me et non inuenietis, et ubi ego
sum, uos non potestis uenire VII. Ego uado et quęritis me, et in peccato uestro moriemini. Quo
ego uado, uos non potestis uenire. Vos deorsum estis, ego de supernis sum. Vos
de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Si non credideritis, quia ego sum, moriemini in
peccato uestro. Si Deus pater uester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et
ueni. Vos ex patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere etc. Si ueritatem
dico, quare non creditis mihi? VIII. Qui non intrat per hostium in ouile ouium,
sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Fur non uenit, nisi ut furetur, et mactet, et
perdat. Loquor
ms-340v uobis, et non creditis. Opera quę ego facio in nomine Patris
mei, hęc testimonium perhibent de me. Sed uos non creditis, quia non estis de ouibus meis.
Sustulerunt lapides Iudei etc. tollunt heretici uerborum lapides iactantes in eum, ut, si
possent, de throno eum suo in crucem detraherent. Si mihi non uultis credere, operibus credite
X. De cęcitate et perfidia Iudeorum Isaias XII. meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio XIIII. Si manseritis in me et uerba mea in
uobis manserint, quodcunque uolueritis, petetis, et fiet uobis. Non uos me elegistis, sed ego
elegi uos etc., ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det uobis XV.
ms-341r dixit: Demonium habes, quis te quęrit interficere. Quęrebant
ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora eius. Miserunt
principes et pharisei ministros, ut apprehenderent Iesum. Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum
tempus uobiscum sum etc. VII. Et nemo apprehendit cum, quia nondum uenerat hora eius. Cum
exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum etc. Non ne bene dicimus nos, quia
Samaritanus es tu et demonium habes? Tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem
abscondit se et exiuit de templo VIII. Conspirauerant Iudei, ut, siquis eum confiteretur esse
Christum, extra synagogam fieret IX. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit
eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi ipsam et potestatem habeo
iterum sumendi eam. Dicebant multi ex ipsis: Demonium habet et insanit; quid eum auditis?
Circumdederunt eum Iudei et dixerunt ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus,
dic nobis palam. Sustulerunt lapides, ut lapidarent eum X. Quid facimus, quia hic homo multa
signa facit etc. Expedit uobis ut unus homo moriatur pro populo etc. Ab illo ergo die
cogitauerunt, ut interficerent eum. Caiphas prophetauit, quia Iesus moriturus erat pro gente;
et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Proximum
erat pasca Iudeorum; quęritur in templo, ut apprehendatur XI.
quicquam. Sed ut cognoscat mundus, quia diligo
Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio XIIII. Capiendus
Iesus introiuit in hortum, ut peccatum, quod in horto commissum fuerat, in horto deleret.
Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Vt ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum
et ceciderunt in terram etc. Primum ducitur ad Annam. Vnus ministrorum dedit alapam Iesu.
Misit eum Annas ligatum ad Caipham. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Pilatus: Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respodit Iesus: Regnum
meum non est de hoc mundo etc. Ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium
perhibeam ueritati. Quia sexta die homo est factus et in septima sequiescit Deus. Ideo sexta
die pro homine patitur, sabbato quiescit in sepulchro. Baiulans sibi crucem exiuit in eum qui
dicitur Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Titulus I. N. R. I.
Diuidunt uestimenta. Mulieres stant iuxta crucem. Matrem Ioanni commendauit, et accepit eam
discipulus in suam. Crux quid significet. De latere Domini fluxit sanguis et aqua. Latronum
fregerunt crura. Figura: Iesus in latere transfixus ostium in latere archę Noe, mulier de
costa Adam dormientis. Sepeliunt Iesum Ioseph et Nicodemus XVIII.
ms-341v manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei X. Ego uos
elegi etc. Electi sunt ante mundi constitutionem ea prędestinatione, in qua Deus sua futura
facta pręsciuit; electi autem de mundo ea uocatione, qua Deus id quod prędestinauit, impleuit.
Quos enim prędestinauit, hos et uocauit XV. Et nunc clarifica me tu, Pater, apud te metipsum
ea claritate, quam habui prius quam mundus fieret apud te, scilicet in prędestinatione diuina
XVII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.