Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Penitentia. Regulus rogat Iesum, ut descenderet et sanaret filium suum febri laborantem. Mens febricitat in concupiscentiis; conuersa inuocat Iesum, rogat ueniam. Ait Iesus: Vade , id est in bono proposito perseuera, et tunc filius tuus uiuet IIII. Turbat se metipsum Christus, ut te doceat, quomodo turbari debeas, cum mole peccati premeris. Fides enim hominis sibi displicentis

-- KK3-76 --

ms-340r fremere debet in accusatione malorum operum, ut uiolentię penitentis cędat consuetudo peccandi etc. Lazarus exiit de monumento, anima a uitiis discessit. Institis autem obuolutus, quia in corpore constituti a molestiis carnis alieni esse non possumus XI. Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit. Vos autem comtristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium. Mulier, cum parit etc. XVI.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.