Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Pudicicia. Bonum est homini mulierem non tangere. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Non nuptis et uiduis bonum est, si sic permaneant. Quod si non

-- KK3-83 --

se continent, nubant. Precio empti estis,

-- --

nolite fieri serui hominum. De uirginibus pręceptum non habeo, consilium autem do etc. Solutus non quęrat uxorem. Qui sine uxore est, sollicitus est quę Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui matrimonio iungit uirginem suam bene facit, et qui non iungit melius facit. Mulier soluta, cui uult, nubat. Beatior autem erit, si sic permanserit VII. AD THESSALONICENSES I: Hęc est uoluntas Dei sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum uas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut gentes, quę ignorant Deum IIII. AD THIMOTEVM I: Vidua eligatur non minus LX annorum etc. adolescentiores autem uiduas deuita etc. Volo autem iuniores nubere, filios procreare etc. V. ACTVVM: Murmur Gręcorum aduersus Hebreos, quod non admitterentur in ministerio mulieres eorum VI. APOCALYPSIS: Cantabant canticum nouum. Nemo poterat dicere canticum nisi illi qui empti sunt de terra; uirgines sunt. Hi sequuntur Agnum, quocunque ierit etc. XIIII.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.