Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Peccatum. AD ROMANOS: Causati sumus Iudeos et Gręcos omnes sub peccato esse. Omnes enim peccauerunt et egent gratia Dei III. Per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, in quo omnes peccauerunt. Vsque ad Legem peccatum, mors ab Adam usque ad Moysen V. Stipendia peccati mors VI. Peccatum non cognoui, nisi per Legem VII. AD CORINTHIOS I: Sic autem peccantes in fratres etc. in Christum peccatis VIII. Stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex XV. AD THIMOTEVM I: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, pręcedentia ad iudicium, quorundam autem etc. V. AD HEBREOS: Impossibile dicit esse eos qui semel illuminati sunt, si prolapsi fuerint,

-- KK3-93 --

ms-344v rursus reuocari ad penitentiam etc. VI. Voluntarie peccantibus post acceptam notitiam ueritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia X. IACOBI: Qui totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus II. IOANNIS I: Si dixerimus, quonia m peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis I. Omnis qui in eo manet, non peccat, et omnis qui peccat, non uidet eum nec cognouit eum. Qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est III. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem etc. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tanget eum. Mundus totus in maligno positus est V.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.