Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Promissum. PETRI II: Non tardat Dominus promissionem suam, sed patienter agit propter uos etc. III. [Io. II.] Passio Domini. AD ROMANOS: Christus pro impiis mortuus est etc. V. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam uiuemus cum illo VI. Nam quod impossibile erat Legi etc. Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnauit peccatum in carne VIII. Christus minister fuit Iudeis ex promissione Dei, gentibus ex misericordia etc. XV. AD CORINTHIOS I: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. His autem qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Nos autem prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum, Dei uirtutem et Dei sapientiam I. Si cognouissent, nunquam Dominum glorię crucifixissent II. Pasca nostrum immolatus est Christus V. Christus mortuus est pro peccatis nostris; sepultus est, resurrexit, apparuit. Nouissime autem omnium tanquam abortiuo uisus est et mihi etc. Christus

-- KK3-94 --

resurrexit a mortuis primitię dormientium etc. Item de Adam et de Christo XV.

-- --

AD CORINTHIOS II: Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit V. Omnia autem ex Deo qui nos reconciliauit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconcialiationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi etc. Deus eum qui non nouerat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in Christo V. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut illius inopia uos diuites essetis VIII. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit ex uirtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed uiuemus cum eo ex uirtute Dei in nobis XIII. AD GALATAS: Qui dedit semetipsum pro [nobis]1 peccatis nostris, ut eriperet nos de pręsenti sęculo nequam secundum uoluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in sęcula sęculorm. Amen. I. Christus nos redemit de maledicto Legis factus pro nobis maledictum III. Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus IIII. AD EPHESIOS: Per crucem interficiens inimicicias in se metipso et ueniens euangelizauit pacem etc. II. Tradidit se metipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis V. AD COLOSSENSES: Et uos, cum mortui essetis in delictis, in prępucio carnis uestrę conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta, delens quod aduersus uos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci et expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in se metipso II. AD TITVM: Qui dedit se metipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum II. AD HEBREOS: Eum autem qui in modico quam angeli minoratus est, uidemus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro

-- KK3-95 --

ms-345r omnibus gustaret mortem. Decebat enim etc. Participauit carni et sanguini, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium etc. Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahę etc. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari II. Si enim sanguis hyrcorum etc. inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quamto magis sanguis Christi? etc. Omnia pene in sanguine secundum Legem mundantur etc. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit omnibus expectantibus se in salutem IX. Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est XIII. PETRI I: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitię uiuamus; cuius liuore sanati estis II. Et Christus semel pro peccaris nostris mortuus est, qui et his qui in carcere erant, id est in lymbo, spiritu ueniens prędicauit III. Qui passus est in carne, desiit a peccatis IIII.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.