Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Penitentia.
AD ROMANOS: Hora est iam nos de somno surgere. Abiiciamus ergo opera
tenebrarum etc. XIII.
AD CORINTHIOS I: Expurgate uetus fermentum etc. Epulemur, non in fermento
ueteri, sed in azimis etc. V.
Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis prędicauerim, ipse
reprobus efficiar IX. II: Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio hęc quę fit a pluribus,
ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur
qui eiusmodi est II.
Gaudeo, non quia, contristati estis, sed quia contristati estis ad penitentiam. Quę enim
secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur. Sęculi autem tristitia
mortem operatur VII.
AD GALATAS: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et
concupiscentiis V. Per Christum mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Ego enim stigmata
Domini Iesu in corpore meo porto VI. AD EPHESIOS: Deponite ueterem hominem, qui
corrumpitur secundum desideria erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite
nouum hominem etc. IIII. Surge qui dormis et exurge a mortuis, et -- KK3-86 --
iluminabit te Christus V. AD COLOSSENSES:
Mortificate ergo membra uestra quę sunt super terram, fornicationem, immundiciam etc. III. AD
PHILEMONEM: Emendationem Onesimi laudat, qui aliquando inutilis fuit, nunc autem utilis. Tu
autem illum ut mea uiscera suscipe I.
AD HEBREOS: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per
patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et
consummatorem Iesum etc. XII. IACOBI: Emundate manus, purificate corda, miseri estote, lugete
et plorate. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos IIII. APOCALYPSIS:
Siquis audierit uocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo III.
Memor esto itaque, unde excideris, et age penitenti am, et prima opera fac. Sin autem, uenio
tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitentiam egeris II. Hi qui amicti sunt
stolis albis uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in
sanguine Agni etc. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda
mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo etc. XX.
Beati qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut ait potestas eorum in ligno uitę et per
portas intrent in ciuitatem XXII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|