Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLATO
Pax. Qui cęteris modestia pręstant, uitę tranquillitati student, pacis auidi etc. Huius autem amoris excessus eneruat animos et effeminat.

-- KK3-107 --

ms-349r Fortitudinis item excessus belli cupidos reddit 78, [ERROR: no link page:]79. Omnia communia 189, [ERROR: no link page:]204. Apud quos omnia communia fuere [ERROR: no link page:]208. Nihil in ciuitate concordia melius neque discordia peius [ERROR: no link page:]211. Disciplina studio dignissima, qua instituti uitam in pace agant [ERROR: no link page:]297.
Prouerbium. Quę pulchra sunt, et bis et ter repetenda esse [ERROR: no link page:]36. Ad bonorum hominum coenas boni homines et non inuitati proficiscuntur [ERROR: no link page:]150. Vinum et cum pueritia et sine pueritia ueridicum est [ERROR: no link page:]157. Pares cum paribus ueteri prouerbio iocundissime congregantur [ERROR: no link page:]160. Quę pulchra sunt, et bis et ter recte dici possunt [ERROR: no link page:]321. Colophonium suffragium 331; apud Strabonem in libro XIIII.
Pudicicia. Apud Sophoclem poetam quidam interrogatus, quo nam pacto in Venereis se haberet, recte respondit: Libentissime ista tanquam furiosum agrestemque dominum aufugi [ERROR: no link page:]190. Iccus Tarentinus Olympico pręstans certamine nullam Venerem cognouit. Item Chrison Astylus et Diopompus. Felix qui uoluptatem uincit, contra qui uincitur. Greges ante tempus procreandi caste uiuunt [ERROR: no link page:]302. Lex contra adulteros uel concubinarios [ERROR: no link page:]302.
Pietas. Zoroaster grammaticus: Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile corpus seruabis [ERROR: no link page:]405.
Penitentia. Aristodemus quidam Cydathenus exiguo corpore nudis semper pedibus ibat, qui maxime Socratem amabat [ERROR: no link page:]150. Socrates per hyemem nihil uestium adiungens nudis pedibus

-- --

per glaciem facilius incędebat quam cum calceis alii [ERROR: no link page:]157. Penitentia ad Tartarum damnatorum efficax, si exorauerint eos, quos iniuria affecerunt [ERROR: no link page:]185. Miles nudo capite et pedibus incedęre assuescat [ERROR: no link page:]319. Palemon, quo die audiuit Xenocratem de pudicicia disputantem, subtraxit se uoluptatibus. Diogenes quoque, cum audiret Antistenem disserentem de libertate [ERROR: no link page:]401. Patientia uulnerum. Patientia frigoris [ERROR: no link page:]269. Diogenes hyeme niues et glaciem, ęstate feruentes harenas calcabat ridens ac iocans. Palemon Academicus rabidissimos canum morsus, dum sentiret, ne expalluit quidem. Anaxarcus Abderites tunsus maleis, linguam etiam ipse mordicus pręcisam expuit in tyrannum [ERROR: no link page:]401.

-- KK3-108 --

ms-349v
Paupertas. Vbi in coetu hominum nec inopia nec diuitię sunt, ibi iustissimi mores aderunt [ERROR: no link page:]276. Paupertatem non in diminutione pecuniarum, sed in acquirendi insatiabili cupiditate consistere [ERROR: no link page:]286. Ne in ciuitate mendicus sit [ERROR: no link page:]318.
Partus. Quales oporteat esse obstetrices [ERROR: no link page:]49. Quare motu curandi pueri [ERROR: no link page:]293. De puerorum educatione. Sint nutrices robustę et plures [ERROR: no link page:]295. Grauidę tranquillam uitam agant nec uoluptatibus multis nec doloribus distrahantur [ERROR: no link page:]295.
Poetę et philosophi. Hipparcus, Pisistrati Philedonici filius, primus Homeri libros Athenas inuexit et Anacreonta Teium missa naui quinquaginta remorum in urbem accersiuit. Simonidem Chium apud se semper habuit in magno honore. Idem sapientię pręcepta ciuibus dedit [ERROR: no link page:]1. Philosophi officium. Quid sit philosoph ari? [ERROR: no link page:]2. Quę oportet philosophum discere [ERROR: no link page:]2. In sophistas [ERROR: no link page:]9. Tragedia unde sumpsit initium [ERROR: no link page:]19. Parmenides de uno rerum omnium principio [ERROR: no link page:]22. Poetici, id est diuini furoris species IIII. Rhapsodus, id est recitator interpresque et cantor carminum [ERROR: no link page:]59. Poetę a Musis afflati. Ion de furore poetico [ERROR: no link page:]60. Quod poetę insignes non arte, sed diuino afflatu canunt 60, [ERROR: no link page:]61. Sophos, id est sapiens, solus Deus. Inter philosophum et sophistam [ERROR: no link page:]62. Sophista qui mores mercede tradit, uel sophista est artifex quęstus gratia contentiosus 63, [ERROR: no link page:]64. Sophistę [ERROR: no link page:]79. Dialectica [ERROR: no link page:]89. Poetę uel expellendi uel cogendi, ut de Deo honeste loquantur [ERROR: no link page:]118. Gorgias de rhetorica [ERROR: no link page:]119. Rhetoricam peritiam esse, non artem [ERROR: no link page:]122. Socrates qualis fuerit [ERROR: no link page:]157. Furor poeticus [ERROR: no link page:]161. Orator fit natura, doctrina, exercitatione [ERROR: no link page:]165. Ars dicendi [ERROR: no link page:]166. Poetę non sapientia faciunt quod faciunt, sed natura quadam ex diuina animi concitatione [ERROR: no link page:]168. Nolebat Socrates capitali iudicio absolui ea conditione, ne diuina inquirendo philosophetur [ERROR: no link page:]170. Quod philosophus pręter cęteros animum a commercio corporis segregat. Fabulę poetarum abiiciendę, pręter eas quę ad uirtutem informant [ERROR: no link page:]197. Quis nuncupandus philosophus? Quis uerus philosophus dicendus [ERROR: no link page:]213. Philosophi proprium esse perpetuum ueritatis ipsius circa res ęternas amorem

-- KK3-109 --

[ERROR: no link page:]214. Theologiam omnibus anteponit [ERROR: no link page:]220. Qualiter affectus esse debeat ad philosophię studium accessurus [ERROR: no link page:]224. Iam XXX annos nati dialecticas argumentationes degustent [ERROR: no link page:]224. Philosophi ad reipublicę gubernacula apti [ERROR: no link page:]224. Philosophi in studiis oblectatio, qua cętera

-- --

contemnit [ERROR: no link page:]231. Quod poetę nequaquam sint in omnibus artibus eruditi et quod uirtutem magis laudare quam exercere studeant [ERROR: no link page:]237. Poetę pictoribus similes. Voluptuosa Musa non acceptanda in ciuitate. Inter poesim philosophiamque dissensio [ERROR: no link page:]238. Disciplina magis amplectenda, quę bonum a malo plenius discernat [ERROR: no link page:]240. Attica reqio ingeniis maxime accommodata [ERROR: no link page:]263. Qui rem aliquam statim in disputatione propositam uituperant aut laudant, delinquere mihi uidentur [ERROR: no link page:]269. Diuinum poetarum genus est, diis agitur et sacros concinit hymnos [ERROR: no link page:]276. Poetam, quando in Musę tripode sedet, non esse mentis compotem [ERROR: no link page:]283. Poeta ne pręter honesta et iusta fingat [ERROR: no link page:]296. Poetas multos ediscendi studium iuuenibus periculosum assero [ERROR: no link page:]298. Poetas tragedos admittit, sed sine scena [ERROR: no link page:]298. Bonorum uirorum poemata etiam si minus musica sint, decantentur, cęterorum Musa prohibeatur in ciuitate, etiam si Thamirę Orpheique hymnis suauior sit [ERROR: no link page:]308. Poetę comico uel iambicę musicęue melodię autori detrahere [ERROR: no link page:]318. Philosophi officium [ERROR: no link page:]328. Recta philosophia tam in republica quam priuata quid iustum sit, quid non, discernit [ERROR: no link page:]332. Firmitatem, fidem, sinceritatem ueram esse philosophiam existimo [ERROR: no link page:]337. Platonici actionem, quę ad terminum quendam per media transit, motum nominant. Si tempore transit, temporalem motum, si momento, motum appellant ęternum [ERROR: no link page:]355. Inter essentiam et esse [ERROR: no link page:]357. Orpheus Musas esse dicit Iouis et Memorię filias [ERROR: no link page:]392. De philosophis, de poetis [ERROR: no link page:]401.
Pictor. Quid sit color [ERROR: no link page:]6. Quid sint colores. Purpureum ex rubro, albo nigroque [ERROR: no link page:]259.
Perfidia. Proditio [ERROR: no link page:]305.
Petitio. Petendum bonum [ERROR: no link page:]16. Poetę cuiusdam orationem laudat dicentis: Iuppiter rex, optima quidem nobis et uouentibus et non

-- KK3-110 --

ms-350r uouentibus tribue, mala autem poscentibus quoque abesse iube [ERROR: no link page:]17. De precibus et adoratione [ERROR: no link page:]241. Non esse precandum; ut uoluntatem nostram cuncta sequantur, sed ut prudentiam nostram uoluntas, et ut mentem habeamus [ERROR: no link page:]277. Cauendum, ne mala quasi bona postulemus [ERROR: no link page:]296. Imprecatio parentum in filios [ERROR: no link page:]317. Omnibus in rebus et dicendis et cogitandia principium semper a diis est faciendum [ERROR: no link page:]336.
Potentia. Nempe arduum est ingentique laude dignum ut quis in magna peccandi licentia constitutus, iustam transigat uitam [ERROR: no link page:]132. Magna potentia magnam affectat sapientiam 327, [ERROR: no link page:]330.
Patria. Themistocles Seriphio cuidam sibi per conttumeliam obiicienti, quod non propter se ipsum, sed suam patriam tantam esset gloriam consecutus, ita respondit: Et quidem, si ipse Seriphius essem, in eadem gloria uiuerem, tu uero, si Atheniensis, minime [ERROR: no link page:]190. Herus Pamphilus pro salute patrię in pręlio mortuus resurrexit [ERROR: no link page:]234. Quis erga ciuitatem et ciues optime se geret [ERROR: no link page:]285. Patriam ciues magis colant quam filii matrem [ERROR: no link page:]286. Pro pat ria, si necesse sit, mori paratus sis [ERROR: no link page:]291. Qui patrię ministrant, munera ne recipiant [ERROR: no link page:]321. Ei uiro, qui pręclarissima sibi patrięque affectat, nihil unquam nisi rectum pulchrumque potest accidere [ERROR: no link page:]333.
Peccatum. Primo cauendum est, nequid in Deum aut uerbo aut opere aliquando peccemus, deinde nequid aduersus diuinos homines [ERROR: no link page:]19. Nemo sine peccato [ERROR: no link page:]85. Peccanti, si lateat, nihil prodest, et si impune peccet, etiam obest [ERROR: no link page:]232. Peccatum hominis est, non fati [ERROR: no link page:]236. Inscitia maxima, quando quis sciens peccat [ERROR: no link page:]277. Qui peccati sui in

-- --

alium causam refert. Peccatorum causa nimius amor sui [ERROR: no link page:]285. Causę tres peccati: fragilitas, demon, usus. Tria remedia: penitentia, oratio, mali consortii declinatio. Neminem fieri sponte malum [ERROR: no link page:]304. De his quę committuntur in rempublicam [ERROR: no link page:]305. Qui restitutus ab exilio iterum similiter peccauerit, perpetuo exulet [ERROR: no link page:]306.
Promissum. Fideiussor palam coram tribus testibus fideiubeat [ERROR: no link page:]321.

-- KK3-111 --

ms-350v Peregrinari non liceat priuato, priusquam XL annos natus fuerit [ERROR: no link page:]320. Quattuor peregrinorum genera: qui per mare negociantur, qui ad spectaculum ueniunt, qui alio spectatum abeunt, qui publici alicuius negocii causa commeant [ERROR: no link page:]321. Passiones animi. Passiones qui superauerit, iuste uicturum, iniuste uero, qui ab his fuerit superatus [ERROR: no link page:]255. Voluptas et dolor [ERROR: no link page:]258. Voluptas, dolor, audacia, metus, iracundia, spes, amor [ERROR: no link page:]259. Voluptas dolorque uehemens morbus animę grauissimus est [ERROR: no link page:]262. Sunt natura maxime humana uoluptates, dolores, cupiditates [ERROR: no link page:]285. Sępe nobiscum irascimur, dolemus, gestimus nulla causa prouocati. Vnde hoc? [ERROR: no link page:]402.
Pudor. Vbicunque pudor, ibi et timor [ERROR: no link page:]21. Pudor uel timor infamię [ERROR: no link page:]271. Pudore coguntur ciues recto uti, cum principem uiderint promptum in uoluptatibus superandis legibusque obseruandis [ERROR: no link page:]334.
Prouidentia. Vniuersum agi et gubernari ordine quodam mentis et sapientię mirabilis [ERROR: no link page:]32. Prouidentia diuina 309, [ERROR: no link page:]310. Deus amat et prouidet. Contra Lucretium prouidentiam negantem [ERROR: no link page:]349.
Purgatorium. Ad Acherontem purgantur poenis et, cum purificati sunt, absoluuntur. Et tunc pro merito benefactorum pręmia reportant [ERROR: no link page:]185. Lymbus, purgatorium [ERROR: no link page:]234. Nitrum purgatorium [ERROR: no link page:]258. Animam dicit redire in corpus ad purganda delicta 304 . De his qui in purgatoriis suppliciis sunt [ERROR: no link page:]442.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.