Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
PROBLEMATA PLVTARCHI
Pax. Cur Termino deo nihil animatum immolant? Quia pacis custodem ab omni sanguine incontaminatum esse oporteat [ERROR: no link page:]75. Pudicicia. Liberos coram parentibus nudari nefas putant [ERROR: no link page:]77. Cur moris est, ut qui castimoniam colunt, leguminibus abstineant [ERROR: no link page:]81. Secundas nuptias improbat. Capellam tangere uel nominare sacerdoti nefas erat, eo quod luxuriosum animal et olidum esset [ERROR: no link page:]82. Partus. Ęgyptii fabulantur uultures omnes foeminas esse, et quemadmodum Zephiro arbores, sic uultures euro grauidas effici [ERROR: no link page:]81. Poeta. Herculi et Musis ara communis [ERROR: no link page:]79. Patria. Qui in Cassopea bouem abigunt, a uiginibus comitantibus ad ipsos usque fines continenter audiunt: Nunquam redeatis in patriam terram [ERROR: no link page:]84.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.