Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

VITĘ PLVTARCHI
Pax. Feciales, pacis custodes, controuersias uerbo sedabant [ERROR: no link page:]17. Perpennam peremit Pompeius, ne dissidium pareret in urbe; accusata multorum perfidia [ERROR: no link page:]33. Inter trancquillam uitam et gloriosam [ERROR: no link page:]61. Mars tyrannus, lex rex [ERROR: no link page:]101.
Prouerbium. Non sine Theseo de illis dicitur qui rem aliquam conficiunt non sine ope aliorum [ERROR: no link page:]4. Apii coronas sepulchris imponere mos fuit. Inde natum est prouerbium de illo qui grauiter ęgrotat, ipsum apio indigere, id est morti proximum esse [ERROR: no link page:]99. Pedes, ut Pindarus inquit, Lydium currum sequi uidetur [ERROR: no link page:]13. Quis patrem laudabit nisi probi uel improbi liberi [ERROR: no link page:]116.
Pudicicia. Quod Spartę nemo esset adulter Geradas testatur [ERROR: no link page:]13. Vestalibus post XXX annum nubere licet. Sed quę id egerunt, aduersis rebus conflictatę in moerore uixerunt. Viua defodiebatur, quę uirginitatem prodiderat [ERROR: no link page:]17. Tarquinię Vestali concessum ius ferendi testimonii, quod nulli foeminarum, et cum nubendi potestas sibi oblata esset, maluit in uirginitate perseuerare [ERROR: no link page:]25. Sophocle uisi pueri formam laudante, Pericles, eius in prętura collega, ad illum ait prętorem decere non solum manus, sed etiam oculos continentes habere [ERROR: no link page:]51. Scipionis continentia erga captiuam [ERROR: no link page:]75. Manlium Cato senatu mouit, quod pręsente filia osculatus esset uxorem, affirmans se nunquam a sua, nisi cum aliquando tonaret, complexum [ERROR: no link page:]93. Cornelia uiduitatem colere quam Ptolomeo regi nubere maluit [ERROR: no link page:]113. Veronica et Monima, uxores Mithridatis pudicissinę [ERROR: no link page:]7. Agesilaus repressit osculum adoleecentis [ERROR: no link page:]29. Pompeius ex pellicibus Mithridatis nulli se miscuit [ERROR: no link page:]35. Tymoclia captiua stupratorem 118 AVLVS GELIVS / VITĘ PLVTARCHI ms-352v dominum interemit [ERROR: no link page:]42. Alexander maiorem erga Persarum mulieres continentiam quam in uiros fortitudinem declarauit [ERROR: no link page:]45. Cęsar suam uxorem ne suspitioni quidem obnoxiam oportere esse dixit [ERROR: no link page:]52. Portia audita Bruti, uiri sui, nece prunis haustis uitę finem fecit [ERROR: no link page:]84. Antigonus, cum audisset Philippum filium hospitio susceptum, ubi tres uirgines erant, permutato domicilio occasionem sustulit inferendę iniurię [ERROR: no link page:]97. Democles morte uim Demetrii effugit [ERROR: no link page:]97. Apud Persas, qui currui appropinquat, in quo pellex regis uehitur, capite punitur [ERROR: no link page:]116.
Pietas. Caius Martius Coriolanus sola matris pietate motus, ut patrię parceret [ERROR: no link page:]39. Cęsar interfectores Pompei iugulauit. Viso eius capite oculos auertit et lachrymatus est [ERROR: no link page:]40. Iulię sororis pietas Lucium Cęsarem seruauit [ERROR: no link page:]105.
Penitentia. Phocion pedibus nudis incedens [ERROR: no link page:]59. Item Cato prętor nudis pedibus et sine toga ad rostra ueniens [ERROR: no link page:]69.

-- --


Patientia. Lycurgus ei qui sibi oculum erruerat, ad supplicium tradito nihil mali fecit, sed ministro usus est [ERROR: no link page:]12. Puer a leonis catulo sub ueste cęlato, ne furtum proderet, laniari se sustinuit usque ad necem [ERROR: no link page:]13. Scęuola dexteram deusit [ERROR: no link page:]27. Pericles conuitiatorem tacite tulit, et cum uesperi domum abiret, ille maledicendo sequebatur. Vt uero domum se recępit, seruum iussit hominem cum lumine deducere, quo ipse uellet [ERROR: no link page:]51. Dionysius Sicilia eiectus, cum interrogaretur, quid ex philosophia Platonis cępisset: Fortunę, inquit, mutationem ęquo animo tolerare [ERROR: no link page:]98. Patientia doloris in Mario [ERROR: no link page:]133. In remittenda iniuria facilis Agesilaus [ERROR: no link page:]30. Regium est, inquit Alexander, a quibus male audias, eis magis benefacere [ERROR: no link page:]46. Phocion filio mandat, ne illatę sibi ab Atheniensibus iniurię reminiscatur [ERROR: no link page:]64. Artoxerxis patientia in calumniatorem [ERROR: no link page:]112. Platonis responsum, quo confudit calumnię delatorem [ERROR: no link page:]136.
Paupertas. Spartę seruari diuitiarum deum et cęcum et iacentem, ut picturam inanimatam atque immobilem [ERROR: no link page:]12. Rogatus Lycurgus a ciuibus, quo pacto hostium impetum repellerent: Si pauperes manseritis, inquit, et a contentionibus abesse studueritis [ERROR: no link page:]13.

-- KK3-119 --

ms-353r Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare [ERROR: no link page:]43. Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus [ERROR: no link page:]90. Manius Curius paruo agello contentus [ERROR: no link page:]91. Inter inuite et sponte pauperem [ERROR: no link page:]96. Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit [ERROR: no link page:]101. Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque [ERROR: no link page:]101. Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit [ERROR: no link page:]121. Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit [ERROR: no link page:]19. Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit [ERROR: no link page:]42. Phocion pauper aurum contempsit [ERROR: no link page:]61. Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt [ERROR: no link page:]63.
Prodigus. Cato in eum qui maternum fundum ad mare uendiderat, se mirari dixit, quod ipse plus quam mare potuisset. Nam quem uix pontus alluebat, iste, inquit, agrum facile absorbuit [ERROR: no link page:]92. Demades diues et prodigus [ERROR: no link page:]63.
Partus. Mulieres, ut foecundę fierent, cultro Lupercis feriendę occurrebant [ERROR: no link page:]8. In secundo [ERROR: no link page:]57.
Poetę. Lysander Cherilum poetam a suo latere non dimisit, res suas gestas ab ipso describi uolens. Antilocho pro paucis uersibus pyleum impleuit argento. Antimachus et Niceratus certatim de illo carmina ediderunt, sed cum ille Nicerato coronam donasset, Antimachus suam poesim deleuit dolore percitus [ERROR: no link page:]119. Aristotelis et Theophrasti opera [ERROR: no link page:]125. Eumenes apud Alexandrum

-- --

archigrammateus, id est scribarum princeps [ERROR: no link page:]139. Homerus Chii natus, Smirnę defunctus [ERROR: no link page:]142. Quid seruandum in historia [ERROR: no link page:]1. Vicit Sophocles poeta. Eschilus uictus relictis Athenis in Siciliam concessit [ERROR: no link page:]2. Philosophi ob scientiam male accepti [ERROR: no link page:]18. Alexander malle se disciplina 120 VITĘ PLVTARCHI ms-353v singulari pręstare dixit quam potestate [ERROR: no link page:]41. Arculam Darii preciosissimam custodię Illiadis Homeri deputauit [ERROR: no link page:]44. Demades prępositus Demostheni in dicendo [ERROR: no link page:]85. Plato poeticę quoque studiosus. Sed ubi Socratem audiuit, philosophiam secutus, carmina quę ędiderat, combussit [ERROR: no link page:]135. Aristoteles octo [ERROR: no link page:]135. Plato Aristoteli pręlatus [ERROR: no link page:]137. De Theophrasto et Menedemo iudicium Aristotelis [ERROR: no link page:]139.
Pictor. Agatharchi celebritatem in pingendo Zeuzis non probauit, quod se longum tempus in opere pingendo insumere diceret [ERROR: no link page:]52. Polignotus gratis porticum pinxit [ERROR: no link page:]1. Agesilaus neque pingi neque fingi uoluit [ERROR: no link page:]30. Picturę Prothogenis pepercit Demetrius, cum Rhodum obsideret [ERROR: no link page:]97. Apelles, Melantus [ERROR: no link page:]118. Plato pinxit [ERROR: no link page:]135.
Perfidia. Antigonus inquit se proditores, dum produnt, amare, ubi prodiderunt, odisse [ERROR: no link page:]7. Faleriorum ludi magister proditionis reus, a pueris quos prodiderat, poenam tulit [ERROR: no link page:]46. Andromachus, perfidissimus dux itineris Crasso apud Parthos [ERROR: no link page:]24. Terentii perfidia in Pompeium, et Pompei industria ad cauendum [ERROR: no link page:]30. Proditores in uenenda patria se ipsos prius uenumdare [ERROR: no link page:]87.
Petitio. Bochoris iudicium: Teognides meretrix adolescentem cui somniauerat cum ipsa rem se habere pecuniam petebat. Bochoris iussit afferri, quantum peteret. Ea pecunia ostensa tantum mulieri et iuueni restituta: Tu, inquit, mulier, imaginem tecum refer pecunię, sicut iste somniando amplexus est tui imaginem [ERROR: no link page:]98.
Potentia. Tres Romę potentissimi: Cesar, Pompeius, Crassus 20, [ERROR: no link page:]22. Patrię tyrannidem affectantem fratrem Thimophanem Timoleon interfici fecit, quem prius capitis sui periculo ex hostibus eripuerat [ERROR: no link page:]97. Sertorius malle se Romę ignobilissimum ciuem quam exulem, omnium aliarum ciuitatum imperatorem nuncupari [ERROR: no link page:]144. Agesilaus nullum periculum neque laborem pro patria recusans [ERROR: no link page:]29. Cato pro republica adiuturum Pompeium publice, etiam si nolit, priuatim, si uelit [ERROR: no link page:]69. Tullius primus pater patrię [ERROR: no link page:]88.
Parsimonia. Ex lege Lycurgi Lacedemone non licebat culmen domus nisi securi et ianuas serra laboratis habere [ERROR: no link page:]12. Parsimonia ueterum [ERROR: no link page:]96.

-- KK3-121 --


Pudor. Cato se magis adolescentibus delectari dixit, quorum uultus rubore prius quam pallore perfunderetur [ERROR: no link page:]92. Athenienses litteras ad Philippum missas interceperunt, aliis epistulis lectis eam quę Olympiadis uxoris erat illibatam atque obsignatam ad eum miserunt [ERROR: no link page:]97.
Periculum. Trium rerum se penitere dixit Cato, inter quas, quod aliquo naui transmisisset, quo pedestri itinere sibi proficisci licuisset [ERROR: no link page:]92. Periculum absque causa subire temerarium esse [ERROR: no link page:]27. Alexander ad Hamonem pergens per arenas, quibus Cambysis exercitus

-- --

quinquaginta milium hominum obrutus periit [ERROR: no link page:]44. Senex periculi intrepidus [ERROR: no link page:]52.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.