Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
VITĘ PLVTARCHI
Pax. Feciales, pacis custodes, controuersias uerbo sedabant [ERROR: no link page:]17. Perpennam peremit Pompeius, ne dissidium pareret in urbe; accusata multorum perfidia [ERROR: no link page:]33. Inter trancquillam uitam et gloriosam [ERROR: no link page:]61. Mars tyrannus, lex rex [ERROR: no link page:]101. Prouerbium. Non sine Theseo de illis dicitur qui rem aliquam conficiunt non sine ope aliorum [ERROR: no link page:]4. Apii coronas sepulchris imponere mos fuit. Inde natum est prouerbium de illo qui grauiter ęgrotat, ipsum apio indigere, id est morti proximum esse [ERROR: no link page:]99. Pedes, ut Pindarus inquit, Lydium currum sequi uidetur [ERROR: no link page:]13. Quis patrem laudabit nisi probi uel improbi liberi [ERROR: no link page:]116. Pudicicia. Quod Spartę nemo esset adulter Geradas testatur [ERROR: no link page:]13. Vestalibus post XXX annum nubere licet. Sed quę id egerunt, aduersis rebus conflictatę in moerore uixerunt. Viua defodiebatur, quę uirginitatem prodiderat [ERROR: no link page:]17. Tarquinię Vestali concessum ius ferendi testimonii, quod nulli foeminarum, et cum nubendi potestas sibi oblata esset, maluit in uirginitate perseuerare [ERROR: no link page:]25. Sophocle uisi pueri formam laudante, Pericles, eius in prętura collega, ad illum ait prętorem decere non solum manus, sed etiam oculos continentes habere [ERROR: no link page:]51. Scipionis continentia erga captiuam [ERROR: no link page:]75. Manlium Cato senatu mouit, quod pręsente filia osculatus esset uxorem, affirmans se nunquam a sua, nisi cum aliquando tonaret, complexum [ERROR: no link page:]93. Cornelia uiduitatem colere quam Ptolomeo regi nubere maluit [ERROR: no link page:]113. Veronica et Monima, uxores Mithridatis pudicissinę [ERROR: no link page:]7. Agesilaus repressit osculum adoleecentis [ERROR: no link page:]29. Pompeius ex pellicibus Mithridatis nulli se miscuit [ERROR: no link page:]35. Tymoclia captiua stupratorem 118 AVLVS GELIVS / VITĘ PLVTARCHI ms-352v dominum interemit [ERROR: no link page:]42. Alexander maiorem erga Persarum mulieres continentiam quam in uiros fortitudinem declarauit [ERROR: no link page:]45. Cęsar suam uxorem ne suspitioni quidem obnoxiam oportere esse dixit [ERROR: no link page:]52. Portia audita Bruti, uiri sui, nece prunis haustis uitę finem fecit [ERROR: no link page:]84. Antigonus, cum audisset Philippum filium hospitio susceptum, ubi tres uirgines erant, permutato domicilio occasionem sustulit inferendę iniurię [ERROR: no link page:]97. Democles morte uim Demetrii effugit [ERROR: no link page:]97. Apud Persas, qui currui appropinquat, in quo pellex regis uehitur, capite punitur [ERROR: no link page:]116. Pietas. Caius Martius Coriolanus sola matris pietate motus, ut patrię parceret [ERROR: no link page:]39. Cęsar interfectores Pompei iugulauit. Viso eius capite oculos auertit et lachrymatus est [ERROR: no link page:]40. Iulię sororis pietas Lucium Cęsarem seruauit [ERROR: no link page:]105. Penitentia. Phocion pedibus nudis incedens [ERROR: no link page:]59. Item Cato prętor nudis pedibus et sine toga ad rostra ueniens [ERROR: no link page:]69.
ms-353r
Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim
atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt
paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare [ERROR: no link page:]43.
Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus [ERROR: no link page:]90.
Manius Curius paruo agello contentus [ERROR: no link page:]91.
Inter inuite et sponte pauperem [ERROR: no link page:]96.
Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit [ERROR: no link page:]101.
Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum
coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque [ERROR: no link page:]101.
Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit [ERROR: no link page:]121.
Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit [ERROR: no link page:]19.
Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit
[ERROR: no link page:]42.
Phocion pauper aurum contempsit [ERROR: no link page:]61.
Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus
erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt
[ERROR: no link page:]63.
archigrammateus, id est scribarum
princeps [ERROR: no link page:]139.
quinquaginta milium hominum obrutus periit [ERROR: no link page:]44.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.