Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Paupertas. Spartę seruari diuitiarum deum et cęcum et iacentem, ut picturam inanimatam atque immobilem [ERROR: no link page:]12. Rogatus Lycurgus a ciuibus, quo pacto hostium impetum repellerent: Si pauperes manseritis, inquit, et a contentionibus abesse studueritis [ERROR: no link page:]13.

-- KK3-119 --

ms-353r Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare [ERROR: no link page:]43. Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus [ERROR: no link page:]90. Manius Curius paruo agello contentus [ERROR: no link page:]91. Inter inuite et sponte pauperem [ERROR: no link page:]96. Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit [ERROR: no link page:]101. Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque [ERROR: no link page:]101. Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit [ERROR: no link page:]121. Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit [ERROR: no link page:]19. Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit [ERROR: no link page:]42. Phocion pauper aurum contempsit [ERROR: no link page:]61. Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt [ERROR: no link page:]63.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.