Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Patria. Anacharsis exprobranti sibi Attico, quod Scita esset: At mihi quidem, ait, probro est patria, sed patrię tu [ERROR: no link page:]14. Anaxagoras sibi maxime patriam curę esse, digitum tollens et cęlum sibi patriam esse designans [ERROR: no link page:]16. Theodorus probabile decebat prudentem uirum non se ipsum pro patria periculis exponere; neque enim pro insipientium commodis amittendam esse prudentiam esseque patriam mundum [ERROR: no link page:]25. Ferunt Menedemum ad Antigonum profectum, et cum, ut patriam e seruitute eriperet, illum inducere non posset, septem dies totos cibo abstinuisse atque ex animi dolore uita excessisse [ERROR: no link page:]29. Aristoteles glorianti cuidam, quod magnę esset urbis ciuis: Noli, inquit, hoc attendere, sed an dignus sis magna et illustri patria, inspice [ERROR: no link page:]47. Antisthenes Atheniensibus, quod indigenę essent, gloriantibus exprobrans dicebat illos cocleis nihilo nobiliores [ERROR: no link page:]54. Crates Thebanus Alexandro rogante, num uellet restitui ac refici patriam suam: Quid, ait, opus est? Rursus enim fortassis Alexander eam alius diruet [ERROR: no link page:]62. Xenophilus Pythagoricus interrogatus, quo pacto optime filii erudirentur, ait: si ex bene instituta ciuitate nati essent [ERROR: no link page:]82. Pythagoras: Pręstat interdum ad patriam curas cogitationesque conuertere [ERROR: no link page:]84.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.