Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Patientia. Chilo indignanti fratri, quod ephorus ipse non fieret, cum ille fuisset: Ego, inquit, pati iniurias scio, non tu [ERROR: no link page:]9. Difficile esse dixit iniurias tolerare [ERROR: no link page:]10. Bias interrogatus, quid nam esset difficile: Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius [ERROR: no link page:]11. Socrates, cum fuisset a quodam calce percussus, admirantibus illius tolerantiam dixit: Quid enim, si me asinus calce impetisset, num illi diem dixissem [ERROR: no link page:]18. Aristippus consputus a Dionysio modice tulit eam iniuriam, cum quidam ęgre ferret. Piscatores, inquit, ut gobium capiant, mari patiuntur aspergi, et ego, ut balenum accipiam, non patiar excreatione aspergi [ERROR: no link page:]22. Polemon a cane lacessitus, dum ille suram discerperet, ne expalluit quidem [ERROR: no link page:]40. Diogenes ęstate se in feruida arena uolutabat, hyeme uero statuas niue perfusas complectebatur se ipsum ad laborum tolerantiam exercens [ERROR: no link page:]55. Nudis pedibus calcabat niues [ERROR: no link page:]56. Ad eum qui se trabe concusserat ac postmodum dicebat .caue.: Num, inquit, iterum me ferire uis [ERROR: no link page:]57. Colaphum a quopiam accipiens: Hercules, inquit, cuiusmodi me latebat res, quod aperto pergerem capite [ERROR: no link page:]57. Interrogatus, quidnam uellet, ut colaphum acciperet: Galeam, inquit [ERROR: no link page:]58. Rogatus, quid ex philosophia lucratus esset: Etsi nihil aliud, inquit, uel hoc ipsum quod ad omnem fortunam pręparatus sum [ERROR: no link page:]59. Zeno interrogatus, quo nam esset animo aduersus maledicta, dixit ueluti legatus absque responso remittatur. Erat patientissimus et simplicissimi uictus, nec frigore nec morbo uictus [ERROR: no link page:]65. Cleantes, cum a condiscipulis obiurgaretur, tolerabat, et cum di[Sosisteo poeta]1 ceretur asinus, non abnuebat dicens solum se ferre posse Zenonis sarcinas. A Sositheo poeta lacessitus patienter tulit dicens indecens esse Liberum patrem atque Herculem a poetis illudi nec irasci, se autem leui maledicto indignari [ERROR: no link page:]78. Zeno Eleates a tyranno comprehensus ciues palam in eum exhortatus est, deinde pręcisa dentibus lingua illum conspuit, mox ciues factoms-355r impetu lapidibus obruerunt [ERROR: no link page:]91. Anaxarchus a Nicocreonte, Cypri tyranno, comprehensus et in saxum concauum coniectus, cum maleis cederetur: Tunde, tunde, inquit, Anaxarchi uasculum. Nam Anaxarcum nihil teris. Iubente illo pręcidi linguam, fama est pręcisam mordicus in eius faciem conspuisse [ERROR: no link page:]94. Pyrrho, cum se inuadentem canem repulisset, incusanti cuidam: Perdifficile, inquit, est hominem penitus exuere [ERROR: no link page:]95. Idem sectiones et cauteria sibi ulceris cuiusdam causa adhibita tam constanter tulisse, ut ora, ne contraxerit quidem [ERROR: no link page:]95. Praylus a Troade tam constanti animo fuit, ut pateretur se iniuste ueluti proditorem cruciari, ciues ne uerbo quidem supplici exorans [ERROR: no link page:]98. Sapiens et in tormentis felix [ERROR: no link page:]108.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.