Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Poeta. Philosophię origo. Gymnosophistę. Druidę. Chaldei. Magi [ERROR: no link page:]3, [ERROR: no link page:]4. Qui nihil scripsere [ERROR: no link page:]4. Chilo peritos ab imperitis bona spe differre dixit [ERROR: no link page:]10. Socrates dicebat et unicum bonum esse scientiam et malum inscitiam [ERROR: no link page:]19. Rogatus Aristippus, quo differant docti ab indoctis: Quo, inquit, domiti equi ab indomitis. Melius esse dicebat mendicum euadere quam imperitum. Non qui plurima, sed qui utilia legerunt eruditi habendi [ERROR: no link page:]22. Qui liberalibus imbuti philosophiam negligunt, similes sunt procis Penelopes uel Vlixi ad inferna descendenti [ERROR: no link page:]23. Physicen omittunt, ut quę comprehendi non possit [ERROR: no link page:]24. Menedemus aspernatur dialecticę legem, cum liceat uti certioribus argumentis [ERROR: no link page:]28. Plato exusit poemata, cum audisset Socratem [ERROR: no link page:]30. Idem tres libros Pythagorę sibi emi iussit centum minis [ERROR: no link page:]30. Dialogi a quibus primum scripti [ERROR: no link page:]33. Dogmatista [ERROR: no link page:]34. Argumentum quod dicitur inductio [ERROR: no link page:]34. Eorum quę sunt diuidua et indiuidua. Similia et dissimilia. Item alia per se, alia ad aliquid [ERROR: no link page:]38. Xenocrates hebes et tardus ingenio. De illo et Aristotelle Plato alterum calcaribus, alterum freno egere dixit. Item: Cui equo quem asinum iungo. Xenocrates ad eum qui neque musica neque geometria neque astronomia instructus ludum suum frequentare cupiebat: Perge, inquit; adminiculis enim philosophię cares. Alii sic dixisse ferunt: Apud me enim uellus non mollitur [ERROR: no link page:]39. Arcesilaus adeo Homeri studiosus fuit, ut semper ante somnum de illo aliquid legeret, et mane cum surgeret [ERROR: no link page:]41. Pindarus implens uocem et uerborum exuberans [ERROR: no link page:]41. Aristoteles discipulis dicere solebat: Aspectus quidem a continenti aere lumen accipit, animus autem a disciplinis liberalibus. Studiorum liberalium amaras radices, fructus autem dulces esse asserebat [ERROR: no link page:]46. Ferunt Diogenem ita statuisse, ut Aristotelem appellaret donum formę, Socratem modici temporis tyrannidem, Platonem naturę priuilegium, Theophrastum tacitam deceptionem, Theocritum eburneum detrimentum, Carneademms-356r regnum solitarium. Aristoteles rogatus, quo differrent docti ab indoctis: Quo, inquit, uiuentes a mortuis. Disciplinam optimum dicebat esse uiaticum ad senectutem. Eruditionem inter prospera esse ornamentum, inter aduersa refugium. Rogatus, quid ex philosophia lucratus fuisset: Hoc, inquit, ut iniussus ea faciam, quę plerique per legum metum operantur [ERROR: no link page:]47. Philosophię ratio duplex: practîce et theoretice [ERROR: no link page:]47. Speculatiuum genus semper prętulit. Liberales disciplinas ad apprehensionem uirtutis multum conferre sensit [ERROR: no link page:]48. Antisthenes Cynicam prior sectam incohauit princepsque in ea fuit [ERROR: no link page:]54. Rogatus, quid nam ex philosophia lucratus esset: Mecum, ait, colloqui posse [ERROR: no link page:]54. Habitus philosophi [ERROR: no link page:]55. Diogenes disciplinam iuuenibue quidem sobrietatem, senioribus solatium, pauperibus diuitiae, diuitibus ornatum esse dixit [ERROR: no link page:]50. Musicę et geometrię et astronomię cęterorumque similium fuisse negligentem,ueluti inutilium et quę minime fuissent necessaria [ERROR: no link page:]60. Crates dicebat tam diu philosophandum, quo ad uideantur duces nobiles esse asinarii [ERROR: no link page:]61. Metrocles libros suos combussit [ERROR: no link page:]62. Cynici moralem dumtaxat philosophiam recipiunt [ERROR: no link page:]62. Societas quędam est inter Cynicos et Stoicos, et cynismum dixere breuem uiam. Zenon, cum oraculum consuluisset, quo pacto optime uiuere posset, respondisse deum: Si mortuis colore concors esset. Quod ille cum intellexisset, se ad legendos antiquorum libros magno contulisse studio [ERROR: no link page:]63. Stoici unde dicti [ERROR: no link page:]63. Zeno: Liberali ac nobili ingenio si adiiciatur modica exercitatio neque desit pręceptoris copia, mature ad perfectam euadit uirtutis frugem [ERROR: no link page:]64. Dicebat ad perceptionem disciplinarum nihil esse alienius poetica nulliusque nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis. Tanto discendi studio tenebatur, ut pręceptori poscenti centum ducenta dederit [ERROR: no link page:]65. Dogmata Stoicorum. Philosophię ratio tripartita. Philosophiam animanti similem dicunt: ossibus ac neruis logicen, carnibus ethicen, animę physicen assimulantes [ERROR: no link page:]66. Philosophię partes duę, rhetoricę partes
ms-356v
Philosophię moralis diuisio [ERROR: no link page:]70.
Disciplinę liberales [ERROR: no link page:]74.
Aristo naturalem ac rationalem locum sustulit dicens, alium quidem esse supra nos,
alium nihil ad nos; solam moralem ad nos pertinere. Similes autem dicebat rationes
dialecticas araneorum telis, quę et siquid artificiosum iudicare uideantur, inutiles sunt
[ERROR: no link page:]77.
Cleantes dicebat Peripateticos idem fere pati quod lyrę, quę cum bene sonent, se ipsas
tamen non audiunt [ERROR: no link page:]78.
Comprehensibilem phantasiam differre a probabili [ERROR: no link page:]78.
Chrysippus dialectica insignis [ERROR: no link page:]79.
Siquis tollat de Chrysippi libris quę aliena sunt apposita, uacua illi charta
relinqueretur [ERROR: no link page:]79.
Eius sophismata [ERROR: no link page:]79.
Pyrthagoram ideo sic appellatum, quod uera Pythio non minus loqueretur [ERROR: no link page:]82.
Dialecticę inuentor Zeno [ERROR: no link page:]84.
Heraclitus de industria librum obscurius scripsit, ut solum eruditi illum legerent, ne
passim lectus contemptui esset [ERROR: no link page:]89.
Philosophia duplex: alia secundum ueritatem, alia secundum opinionem [ERROR: no link page:]91.
Zenonem Eleatem inuentorem dialecticę fuisse Aristoteles autor est [ERROR: no link page:]91.
Philosophum quinque certaminum uictori esse similem [ERROR: no link page:]92.
Democritus, Diocosmum suum cum legisset, quingentis talentis honoratus est [ERROR: no link page:]93.
Timon ab Arato rogatus, quo pacto quispiam Homeri poema sine menda consequi posset,
respondit, si antiqua legat exemplaria, non ea, quę nuper emendata sunt [ERROR: no link page:]98.
Philosophis singulis ab Epicuro cognomina indita [ERROR: no link page:]99.
Epicurum philosophari coepisse anno ętatis XII scholam habere XXXII [ERROR: no link page:]100.
Chrysippus parasitus librorum dictus. Nam siquid Epicurus scriberet, tantundem scribere
et ipse contendebat [ERROR: no link page:]104.
Philosophię partes
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.