Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Religio.
Relictis retibus et patre secuti sunt eum; retibus, id est actibus carnalibus; naui, id
est substantia mundiali; patre, id est parentibus IIII. Quęrite primum regnum Dei et
iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis VI. Sequere me, et dimitte mortuos sepelire
mortuos suos VIII. Non ueni pacem mittere, sed gladium, separare hominem aduersus patrem.
Inimici hominis domestici eius. Qui amat patrem aut matrem plus quam me; qui non accipit
crucem suam et sequitur me; qui perdiderit animam suam X. Regnum cęlorum uim patitur, et
uiolenti rapiunt ollud. Tollite iugum meum super uos et discite a me etc. Iugum enim meum
suaue est, et onus meum leue XI.
Vendit uniuersa et emit agrum illum, in quo absconditus est thesaurus; uel emit
margaritam preciosam XIII. Siquis uult post me uenire, abneget se XVI. Ascendat in montem
excelsum cum Petro, qui fulgentem in gloria cupit uidere Christum XVII. Piscis hamo Petri
captus XVII. Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo XVIII. Multi sequuntur Christum
sicut turbę, non tamen surgentes sicut Mattheus, qui surgens secutus est eum. Si uis
perfectus esse. Vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes etc. Et omnis qui reliquerit
etc. centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit XVIIII. Sternunt uestimenta sua sub
pedibus Domini. Iesus ingressus ciuitatem primum adiit templum. Cęci et claudi in templo
sanantur XXI. Operarii quos conduxit domi nus in uineam suam XX. Ecce prandium meum
paraui.Venite ad nuptias XXII. Petrus mori uolebat cum Domino etc. Non sufficit habere
desiderium, nisi diuino aliquis potiatur auxilio. Non sicut ego uolo, sed sicut tu XXVI. In
agro sanguinis Christi requiescunt peregrini, id est sęculo renunciantes. Item consepulti
sunt in monumento nouo exciso in petra. De monumentis spurcicię mundanę ueniunt in sanctam
ciuitatem, id est in Ecclesiam XXVII.
-- KK3-184 --
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|