Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Religio.
Et uenit in spiritu in templum. Tu si uis tenere Iesum et amplexari manibus, omni labore
nitere, ut ducem habeas spiritum ueniasque ad templum Dei II. Quęritur Iesus inter cognatos
et notos, sed inuenitur in templo. Affectus cognatorum officit perfectioni. Dolentes
quęrebamus te. Oportet enim eum qui quęrit Iesum non negligenter et dissolute transire, sicut
multi quęrunt et non inueniunt, sed cum labore et dolore II. Mulier stans retro secus pedes
Domini ungit unguento pedes eius. Is est qui sequitur uestigia Domini in odore uirtutum
ungendo pedes, id est conseruando humilitatem VII. Ascendunt in nauiculam Domi ni calcantes
seculum. Dormiente Domino concutiuntur tempestate tentationum. Qui orationibus excitatus
mitigat fluctus, et fit tranquillitas VIII. Vocatus a Domino non permittitur discedere, ut
sepeliat patrem. Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
Exemplum de uxore Loth IX.
Siquis uenit ad me et non odit patrem etc. non potest meus esse discipulus, et non
baiulat crucem suam et uenit post me. Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus
esse discipulus XIIII. Seruo, postquam arauit agrum, iussum est, ut prius ministret domino,
deinde ipse manducet et bibat. Sic post pręceptorum impletionem exigitur perfectio. Duo in
agro, unus assumetur et alter relinquetur XVII. Si toti terrę dominaremur, ei renunciantes
nihil diagum esset in comparatione regni cęlorum. Nemo est qui reliquerit domum, parentes
etc. propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in seculo futuro
uitam ęternam XVIII. Vende tunicam et eme gladium, id est uende patrimonium et eme uerbum quo
mentis penetralia uestiuntur XXII. Symon Cyreneus obediens heres, ueniens de uilla relinquens
mundum et tendens ad supernam Hierusalem crucem portat post Iesum patientiam Domini imitando.
Refert considerare, qualis crucem ascendat. Nudum enim uideo. Talis ergo -- KK3-186 -- ascendat qui seculum uincere parat, ut sęculi adiumenta non quęrat
XXIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|