Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Next paragraph


Religio. Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitę ambulemus. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum illo. Exhibete membra uestra seruire iustitię in sanctificatione VI. Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Et nolite conformari huic sęculo etc. XII. Induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis XIII. AD CORINTHIOS I: Dei agricultura estis, Dei ędificatio estis III. Qui adhęret Domino, unus spiritus est. Non estis uestri; empti enim estis precio magno. Glorificate et portate Deum in corpore uestro VI. Vos estis corpus Christi et membra de membro. Emulamini charismata meliora XII. II: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salui fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis uitę in uitam II. In omnibus nos exhibeamus sicut Dei ministros, in multa patienti a etc. in omnibus aduersis et item in uirtutibus spiritalibus et in prosperitate. Vos estis templum Dei uiui VI. In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militię nostrę non carnalia sunt, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia etc., id est aduersus diaboli et carnis tentationes X. AD COLOSSENSES: Igitur si consurrexistis cum Christo, quę sursum

-- KK3-188 --

ms-378r sunt quęrite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quę sursum sunt sapite, non quę super terram. Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo III. AD THIMOTEVM I: Tu autem, o homo Dei, hęc fuge, id est diuitias et auaritiam. Sectare uero iustitiam, pietatem, fidem etc. VI. II: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quę est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed

-- --

uirtutis et dilectionis et sobrietatis etc. I. Nemo militans Deo implicat se negociis sęcularibus, ut ei placeat cui se probauit. Nam et qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certauerit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati etc. II. AD TITVM: Apparuit enim gratia Dei et Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sęcolaria desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc sęculo, expectantes beatam spem et aduentum glorię magni Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi etc. II. AD HEBREOS: Exeamus ad eum extra castra improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem ciuitatem etc. XIII. ACTVVM: Habebant omnia communia II. Agros et domos uendebant ponentes pecuniam ante pedes apostolorum. Et sic fecit Ioseph Barnabas, Leuites, genere Cyprius IIII. Diaconi septem constituti qui ministrent VI. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos etc. et immaculatum se custodire ab hoc sęculo I. PETRI I: Sicut modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Ad quem accedentes lapidem uiuum etc. et ipsi tanquam lapides uiui super ędificamini domos spiritales etc. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis etc. II. II: Crescite in gratia et in cognitione Domini nostri III. IOANNIS I: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit, et ipse ambulare II.

-- KK3-189 --

ms-378v

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.