Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]LAERTIVS
Religio. Antisthenes dicebat eos qui cuperent immortales esse, oportere KK3-199 ms-381v pie uiuere ac iuste [ERROR: no link page:]54. Quod omnia sapientum sunt. Diogenes inspexerat mulierem inhonestius diis procidentem. Eius igitur superstitiortem auferre uolens accurrit dicens: Non uereris, mulier, ne forte stante post tergum Deo --- cuncta enim plena ipso sunt --- inhoneste te habeas? [ERROR: no link page:]57. In phano coenans inter panes sordidos appositos sublatos abiecit dicens in sacrum nihil oportere sordidum ingredi [ERROR: no link page:]59. Pios et religiosos esse sapientes. Peritos enim esse diuini iuris omnes etc.[ERROR: no link page:]72. Pythagorę discipuli facultates omnes in unum deponebant communesque faciebant [ERROR: no link page:]81. Diis semper quidem cum laudibus amictuque candido et casto corpore honores adhibendos [ERROR: no link page:]83. Epicureis omnia communia [ERROR: no link page:]99.
Rex. Thales interrogatus, quid difiicile uidisset: Tyrannum, inquit, senem [ERROR: no link page:]6. Solon eos qui apud tyrannos essent calculis similes esse dixit, qui nunc maiorem, nunc minorem numerum signant. Sic illi nunc pluris haberi, nunc minoiris [ERROR: no link page:]8. Tyrannus semper in metu [ERROR: no link page:]9. Tunc rege, cum primum didiceris regi [ERROR: no link page:]8. Qui tuto regnare uelint, beniuolentia magis quam armis muniri decet [ERROR: no link page:]13. Periander rogatus, cur tyrannide persisteret: Quia, inquit, et sponte et inuitum cędere periculosum est [ERROR: no link page:]13. Trasibulus Periandro consulit, quo pacto

-- --

tuto tyrannidem teneat, bacillo eminentiores spicas feriens, ut scilicet principes ciuitatis tollat [ERROR: no link page:]13. Simon philosophus, cum Pericles polliceretur, si ad se perrgeret, cuncta illi necessaria exhibiturum: Fiduciam, inquit, uendere consilii non fuerit [ERROR: no link page:]27. Principatus quinque genera: legitimum, naturale, secundum consuetudinem, secundum genus, uiolentum [ERROR: no link page:]37. Diogenes interrogatus aliquando a tyranno, cuiusmodi ęre pręstaret statuam sculpere: Quo, inquit Hermodius et Aristogiton fusi sunt [ERROR: no link page:]58. Antigonus ad Zenonem: qui regem erudit, eum et illos qui sub ipso sunt instituere [ERROR: no link page:]63. Empedocles, cum sibi regnum offerretur, constanter renuit [ERROR: no link page:]85. Xenophanes tyrannis congrediendum aut minime aut suauissime [ERROR: no link page:]90. Anaxarchus in tyrannum [ERROR: no link page:]94.

-- KK3-200 --

ms-382r
Risus. Deprehensus Myson ridere in solitudine et rogatus, cur nemine pręsente rideret: Ob hoc ipsum rideo, inquit [ERROR: no link page:]14. Plato iuuenis adeo uerecundus, ut nunquam ridere nisi modice deprehensus sit [ERROR: no link page:]31. Nimio risum aiunt Chrysippum expirasse [ERROR: no link page:]79. Pythagpras abstinebat et facetiis et iocis. Risui, inquit, et tristitię non dandas manus [ERROR: no link page:]82.
Ratio eorum quę ex demonstratione colliguntur [ERROR: no link page:]67. Rationalibus data est ratio secundum eam uiuere, id est secundum naturam. Finis est rationi recte obtemperare in eis elligendis quę secundu m naturam sunt [ERROR: no link page:]70. Parmenides iudicium rationis esse dixit, sensus uero minus esse idoneos ad iudicandum [ERROR: no link page:]91. Rationalis animę pars in thorace [ERROR: no link page:]104. Pręstat rationabiliter esse infelicem quam absque ratione felicem [ERROR: no link page:]109.
Resurrectio. Magorum sententia est resurrecturos esse homines immortalesque futuros [ERROR: no link page:]3. Epimenides LVII annos dormiuit [ERROR: no link page:]14. Empedocles professus pharmaca quibus mortui reuiuiscant [ERROR: no link page:]85.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.