Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLINIVS
Sapiens. Nemo mortalium omnibus horis sapit [ERROR: no link page:]80. Aquilę rapta non protinus ferunt, sed primo deponunt expertęque pondus tunc demum abeunt [ERROR: no link page:]106. Platea auis, cum deuoratis se impleuit conchis, calore uentris coctas euomit atque ita ex his esculenta legit testas excreans [ERROR: no link page:]11. Coruus uisus in situlam monumenti lapides congerens, ut tali congestu aquam potaturus in summo uenire cogeret [ERROR: no link page:]112. Qui alituum colloquia crediti sunt intelligere. Serpentes auibus solidis deuoratis ossa euomunt [ERROR: no link page:]115. Apes, cum ad flores exeunt, si incidit procella, apprehensis pedusculo lapillis se librant [ERROR: no link page:]117. Animalia sapientiora quibus sanguis tenuior [ERROR: no link page:]126. Morus sapientissima arborum; quę exacto iam frigore germinat [ERROR: no link page:]158. In Cilicia riuus ex quo bibentium sensus subtiliores fiunt [ERROR: no link page:]296. Melanuri in mare panem abiectum rapiunt; ad cibum in quo hamus sit non accedunt [ERROR: no link page:]303. Pythagoras Apollinis iudicio sapientissimus [ERROR: no link page:]319. Euphranoris Alexander Paris est; in quo omnia simul intelliguntur: iudex, amator, interfector [ERROR: no link page:]321. Neocles pictor argumento declarauit quod arte non potuit [ERROR: no link page:]333. Etiam ferę abrosas partes corporis relinquunt, propter quas se periclitari nouerint [ERROR: no link page:]350.
Superbus. Rupes austro sacra [ERROR: no link page:]28. Hyeme et ęstate rara fulmina, uere autem et autumno crebriora [ERROR: no link page:]29. Pelion montium altissimus [ERROR: no link page:]31. Bucephalas neminem

-- KK3-213 --

ms-391r recępit in sedem pręter Alexandrum [ERROR: no link page:]93. Item equus Cęsaris neminem preter Cęsarem. Secretum. Occultatum in cuius Dei tutela Roma esset, ne ei ab hostibus uotum fieret [ERROR: no link page:]270. Cor bubonis impositum mammę mulieris dormientis sinistrę secreta pronunciet [ERROR: no link page:]285. Lingua ranę idem pręstat supra cordis palpitationem posita [ERROR: no link page:]304. Silentium. Diua Angerona ore obligato obsignatoque simulachrum habet [ERROR: no link page:]41. Succum cęparum siluestrium ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus [ERROR: no link page:]202. Triennio Mecenatem Melissium accepimus silentium sibi imperauisse [ERROR: no link page:]272. Somnus. Vrsi tam graui interdum somno pręmuntur, ut ne uulneribus quidem excitari queunt [ERROR: no link page:]92. Nullum animal grauiore somno premitur uitulis marinis [ERROR: no link page:]98. Dextra penna eius capiti subdita soporem allicit [ERROR: no link page:]99. Galli nostri uigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit [ERROR: no link page:]108. Grues excubias habent lapillum pede sustinentes, ut, si deciderit, sono excitentur [ERROR: no link page:]109.

-- --

Syrenes mulcent cantu, quos dormientes lacerent [ERROR: no link page:]112. De somno animalium [ERROR: no link page:]116. Animalia, quę sine cerebro sunt, non dormiunt [ERROR: no link page:]122. Tasos duo uini genera facit: unum quo somnus concilietur, alterum uero quo fugetur [ERROR: no link page:]146. Lactucę omnes somnnm. parere creduntur [ERROR: no link page:]198. Senex. Vetustioribus uitibus uinum melius, nouellis copiosius [ERROR: no link page:]159. Sensus quinque: tactus, auditus, uisus etc. Auditus Stadisin oppidum, ubi Nilus pręcipitans se fragore auditum accolis aufert [ERROR: no link page:]71. Sambri Ęthiopes apud quos quadrupedes sine auribus [ERROR: no link page:]72. Pręlium, quo Sybaris deleta eo die quo gestum erat, auditum Olympię [ERROR: no link page:]78. Sępius auditu aspis excitatur quam uisu [ERROR: no link page:]90. Cerui, cum errexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi [ERROR: no link page:]91. Hominis auri inesse religionem [ERROR: no link page:]127. Visus. Iliada Homeri carmen in nuce [ERROR: no link page:]78. Strabo a Lilybeo, Sicilię promontorio, classem cernebat exeuntem a portu Cartaginis. Calicrates ex ebore formicas et alia uisum fallentia fecit. Mermecides quadrigam, quam alis musca tegeret, et nauem, quam pennis apicula absconderet. Catoblepas fera et basyliscus serpens uisu necant ms-391v ę [ERROR: no link page:]89. Lupus, si prior hominem contempletur, adimit uocem. De oculis hominis et uisu [ERROR: no link page:]123. Serpentium catulis et harundinum pullis eruti oculi renascuntur. Miosotis herbę succo qui inungitur mane, priusquam loquatur, non lipiturum eo anno [ERROR: no link page:]267. Theodorus quadrigulam fecit, quam simul facta alis musca intexerat [ERROR: no link page:]321. Menestrati Hecate, in quo cernentes amonentur ut oculis parcant: tanta marmoris radiatio est [ERROR: no link page:]338. Mermecides et Calicrates aurigas et muscas fecere e marmore.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.