Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
PLINIVS
Sepultura. Cremare apud Romanos non fuit ueteris instituti; terra condebantur [ERROR: no link page:]83.
Alexander Bucephalo equo defuncto exequias duxit; urbem tumulo circumdedit nomine eius
[ERROR: no link page:]93.
Fecit et diuus Augustus equo tumulum. Agrigenti complurium equorum tumuli pyramides
habent. Funus aliti coruo celebratum [ERROR: no link page:]112.
Ęgyptiis 216 VALERIVS MAXIMVS / EMILIVS PROBVS / PLINIVS
mos est cadauera asseruare medicata [ERROR: no link page:]125.
Apud eosdem corpora pice perfusa seruari [ERROR: no link page:]156.
Mos antiquus imagines et gesta mortuorum reponere in domibus [ERROR: no link page:]326.
Defunctos se se multi fictilibus doliis condi maluere [ERROR: no link page:]334.
Mausoleum Mausolo, Carię regulo, sepulchrum, Artemisia coniugi posuit [ERROR: no link page:]338.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|