Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Sapiens. Lucerna supra candelabrum. Lucerna corporis oculus et lucerna animę
intellectus. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrę sint etc. XI. Et uos estote parati
XII. Ędificaturus turrim sumptus computat, bellum commissurus uires considerat. Bonum est sal
etc. si euanuerit, foras mittetur XIIII. Quid sit prudentia iuxta Origenem. Filii huius
sęculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt XVI.
Superbus. Dispersit superbos mente cordis sui I. Omnis mons et collis humiliabitur III.
Symon phariseus imputat Domino, quod tangi se patitur a peccatrice, sed arguitur minus ea
pręstitisse VII.
Intrauit cogitatio in discipulos, quis eorum maior esset IX. Habent
uolucres cęli nidos IX. Et tu, Capharnaum, usque ad cęlum exaltata -- KK3-241 --
usque ad infernum demergeris X. Videbam Sathanam sicut fulgur de cęlo cadentem
X. Veh uobis qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in
foro XI. Quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Phariseus se laudat et
aliis detrahit. Arrogantię quattuor species. Iustus superbus super atus est a
peccatore -- -- humili XVIII. Facta est autem inter illos contentio, quis
eorum uideretur maior. Corriguntur a Domino XXII.
Secretum. Ioannes soluere corigiam calciamenti Domini non ualet, quia incarnationis
mysterium nec ipse inuestigare sufficit, qui hanc per prophetę spiritum agnouit III. Iesus,
cum legisset librum, ministro plicatum reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro
captu audientium IIII. Dum turbis loquitur Dominus, pusillum a terra reducere nauim iubet.
Mox ad apostolos conuersus in altum ducere iussit quia perfectioribus datum est nosse
mysterium Dei V. Non est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non cognoscatur
et in palam ueniat. Fimbriam Iesu tangere possumus, superiora uastimenti non possumus.
Apprehendimus enim eum, sed non comprehendimus VIII. Nemo scit, quis sit Filius nisi Pater,
et quis sit Pater nisi Filius et cui uoluerit Filius reuelare X. Nihil opertum quod non
reueletur etc. quoniam quę in tenebris dixistis, in lumine dicentur, et quod in
aurem locuti estis in cubiculis, prędicabitur in tectis XII. Velum templi scissum est medium,
id est archana prophetarum patuerunt passo Domino XXIII. Reuolutio lapidis a monumento signat
reserationem sacramentorum quę tegebantur uelamine litterę Legis, quę in lapide scripta est.
Cuius ablato tegmine corpus Domini mortuum non inuenitur, sed uiuum euangelizatur XXIIII.
Sensus quinque. Erunt quinque in domo una diuisi tres in duos et duo in
tres: pater, mater, socrus; filius, filia, nurus XII. Iuga boum emi quinque, et eoprobare
illa: Rogo te, habe me excusatum XIIII.
ms-400r
Solitudo. Et erat Ioanes in desertis usque ad diem ostensionis suę ad Israel [ERROR: no link page:]1.
Factum est uerbum Domini super Ioannem, Zacharię filium, in deserto III. Iesus in
deserto tentatur a diabolo IIII.
Iesus secedebat in desertum et orabat V. Inter deserta quęrentibus Christum datur
alimentum, et super abundat. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Ascendens supra
turbam uidit et in domo sua excepit XIX. Tunc qui in Iudea sunt, fugiant in montes, et qui in
medio eius sunt, discedant. Dominus die docebat in templo, noctibus exiens morabatur in monte
Oliueti XXI. Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Oliuarum XXII.
Spes. Mattheus de publicano apostolus V. Mulieri peccatrici dimissa sunt peccata multa,
quia dilexit multum VII. Mulier inclinata XVIII annis Domini manu erigitur XIII. Zacheus,
princeps publicanorum et ipse diues, apud quem dignatus est Dominus hospitari XIX. Latro de
cruce transit ad paradisum XXIII.
Simplex. Columbę natura simplex, sine fele, mitis, hospita unius domus,
conuersatione utens, osculum pacis amans III. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus
tuum lucidum erit XI. Quicunque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Sinite paruulos uenire ad me XVIII.
Sollicitus. Pastores, quia festinantes uenerunt, inuenerunt Mariam cum Iesu. Nemo enim
cum desidia Christum inuenit II. Neminem per uiam salutaueritis. Martha satagebat circa
frequens ministerium X. Similes expectantibus Dominum suum. Beati quos Dominus inuenerit
uigilantes. Estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis ueniet XII.
Sacerdos. Quia olim sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quęrebatur, necessario tempus
substituendę soboli procurabatur. At quia nunc non carnalis successio, sed perfectio
spiritalis inquiritur, sacerdotibus ut semper -- -- altari queant assistere,
semper castitas obseruanda pręcipitur I. Pastores uigilant super gregem suum et angelum
uident, et claritas Dei circumfulget illos -- KK3-243 --
ms-400v etc. II. Quod ante XXX ętatis annum prędicationis et
pręlaturę officium concedi non debeat III. Fidelis dispensator et prudens, quem constituit
Dominus supra familiam suam. De malis uero dispensatoribus dicitur: Si dixerit: Moram facit
Dominus meus uenire, et coeperit percutere, edere, bibere et inebriari. Cui commendauerunt
multum, plus petent ab eo XII.
Spiritus Sanctus in columbę specie III. Iesus autem plenus Spiritu Sancto. De aliquibus
etiam sanctis legitur, quod pleni fuerunt Spiritu sancto. Non tamen ideo ęquales Saluatori.
Minus enim capaces illi quam hic, licet utrique pleni IIII. Pater uester cęlestis de cęlo
dabit Spiritum bonum petentibus se. Digitus Dei dicitur Spiritus Sanctus propter partitionem
donorum XI.
Non uenit regnum Dei cum obseruatione neque dicent: Ecce hic aut ecce illic. Ecce enim
regnum Dei intra uos est XVII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|