Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
MARCVS
Testes falsi contra Iesum. Falsus testis est qui in eo sensu dicta intelligit, quo non
dicuntur XIIII.
Timor. Timore exterriti in transfiguratione Domini. Turbę uiso Iesu stupefactę
timuerunt. Discipuli non timuerunt, quia non est timor in charitate. Timor est seruorum,
stupescere stultorum est IX.
Petrus dicit se nunquam negaturum Dominum, et omnes dicunt similiter. Mox timore
perculsi ii relicto illo fugiunt, Petrus negat se eum nosse XIIII. Mulieres exeuntes de
monumento fugerunt. Inuaserat enim eas tremor et pauor XVI.
Tentatio. Paralitico turba obstat, ne intrare possit ad Iesum, id est prioris
consuetudinis cogitatio, sed in tectum est ascendendum etc. II.
Nemo potest uasa fortis diripere, nisi prius alliget fortem III. Facta procella magna.
Inuocato Iesu fit tranquillitas IIII. Christo nauim ascendente cessat uentus VI. Diabolus
incentor et adiutor malarum cogitationum esse potest; auctor esse non potest VII. Demoniacus
appropinquante Domino eliditur. Quia cum peccator conuerti deliberat, tunc diabolus magis
aduersatur. Membra quę scandalizant, abscindi iubentur IX.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|