Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

IOANNES
Timor. Nicodemus uenit ad Iesum nocte. Signat eos qui timore humano non audent palam confiteri quę sunt Iesu Christi III. Quis eius ms-422r aperuit oculos, nos nescimus. Hęc dixerunt parentes eius, qoniam timebant Iudeos IX. Ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur, ne de synagoga eiicerentur XII. Sicut sunt duo timores, sic sunt duę seruitutes etc. XV. Tentatio. Cum homines uel demones nos per timorem nituntur mouere, audiamus Christum dicentem: Ego sum, nolite timere etc. VI. Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas etc. prius immisit in cor, deinde ipse introiuit. Non enim cum cogitasset scelus, sed cum facere decreuisset, capacem se fecit diaboli XIII. Ancillę et serui insultantes Petro signant demones qui nos tentant immittentes menti argumenta fidei contraria, ut negemus Christum XVIII.
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.