Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Temperantia. Modestia uestra nota sit omnibus hominibus. Dominus enim prope est IIII. Timor. AD PHILIPPENSES: Cum metu et tremore uestram salutem operamini II. PETRI II: Perfecta caritas foras mittit timorem, quonia m timor poenam habet IIII. APOCALYPSIS: Timidis pars erit in stagno ardenti etc. XXI. Tentatio. AD ROMANOS: Carnalis sum, uenumdatus sub peccato. Non enim quod uolo bonum hoc ago, sed quod odi malum illud facio etc. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati etc. Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius 1? Gratia Dei per Iesum Christum etc. VII. AD CORINTHIOS I: Tentatio uos non apprehendat nisi humana X. II: Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę, angelus Sathanę, qui me collaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in

-- KK3-303 --

infirmitate perficitur XII. AD GALATAS: Caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem etc. V. AD EPHESIOS: Induite uos armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. Quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus etc. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate, iustitia, prędicatione, fide, oratione VI. AD HEBREOS: In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur

-- --

auxiliari II. IACOBI: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes uarias incideritis etc. Beatus qui suffert tentationem. Nemo, cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur. Tentatur enim a concupiscentia sua etc. I. Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a uobis IIII. PETRI I: Nunc oportet contristari in uariis tentationibus, ut probatio uestrę fidei multo preciosior sit auro etc. I. APOCALYPSIS: Draco abiit facere pręlium cum reliquis de semine eius, scilicet ecclesię qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Christi. Et stetit super arenam maris, id est super infructuosos moram fecit XX. Tempus. AD CORINTHIOS II: Tempore accepto exaudiuit te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis etc. VI. PETRI II: Vnus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus III. APOCALYPSIS: Fui in spiritu in Dominica die etc. gloriatur. Solet rerum qualitas ex tempore notari etc. I.


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.