Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph


Tempus. Thales primus temporum uicissitudines inuenit [ERROR: no link page:]5. Sapientissimum tempus. Inuenit enim omnia [ERROR: no link page:]6. Pittacus percunctantibus, quidnam esset gratificum? Tempus, ait [ERROR: no link page:]10. Est illa eius sententiola: Tempus nosce [ERROR: no link page:]11. Plato tempus esse cęli motum et absque mundi natura non constare tempus [ERROR: no link page:]35. Arcesilaus Aridelo inter pocula proponenti quiddam: At hoc ipsum, inquit, imprimis philosophię proprium est cuiusque rei tempus scire [ERROR: no link page:]42. Theophrastus habebat semper in ore: Sumptus preciosissimus tempus [ERROR: no link page:]49. Diogenes cuidam ostendendi sibi horoscopum: Vtile sane inuentum, ait, ne priuemur coena. [ERROR: no link page:]63. Zeno ait: Nullius nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis [ERROR: no link page:]65. Tempus esse incorporeum; pręteritum et futurum infinitum esse, pręsens autem finitum [ERROR: no link page:]75. Quid sit hyems? Quid uer? Quid ęstas? Quid autumnus [ERROR: no link page:]76. Pytagoras primus Vesperum atque Luciferum idem sydus esse dixit [ERROR: no link page:]82. Alii Parmenidi hoc tribuunt [ERROR: no link page:]91. Protagoras primus temporis partes diffiniuit ac temporis uires exposuit [ERROR: no link page:]93.
Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.