Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Bonus.
Zacharias et Helizabet iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et
iustificationibus Domini sine querela. De Ioanne Baptista:Multi in natiuitate eius
gaudebunt. Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suę. Puer autem crescebat et
confortabatur spiritu. Iustorum enim est ire de uirtute in uuirtutem I.
Symeon iustus et timoratus. Difficulter enim iustitia sine timore custoditur. Timorem
dico non quo poena formidatur, sed quo cauetur Domini offensio II.
Parate uiam Domini --- per conuersationem bonam. Rectas facite semitas eius --- non
deuiando a ueritate, ut in te sermo Dei absque offensa perambulet. Ioannes -- KK1-120 --
Baptista in tantam opinionem meritis uirtutis ascendit, ut plerisque Christus putaretur
III. -- --
Non est arbor mala faciens fructum bonum. Bonus homo de thesauro cordis sui profert
bonum VI.
Terra bona suscipiens semen et faciens fructum centuplum VIII.
Lucernę ardentes in manibus uestris XII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|