Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Veritas. Nihil ueritate apertius neque fortius etc. III. Veritas est quod credidisti uidere. Si ergo permaneatur in eo quod creditur, peruenitur ad id quod uideatur, ut scilicet contemplemur ipsam ueritatem, sicuti est etc. Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem incommutabilitas est ipsa ęternitas VIII. Hęc est ueritatis natura: per quę putatur insidias pati, per hęc fortior fit etc. IX.

-- --

Venia. Soluite eum et sinite abire etc. XI. Humilitas. Ioannes interrogatus, negat se esse Christum uel Heliam uel prophetam, sed uocem clamantis in deserto. Cuius ego non sum dignus, ut soluam corigiam calciamenti. ms-434r Maria uenit ad Helizabeth, Iesus ad Ioannem, ut tu digneris accedere ad minores, si ope tua indigent I. Discipuli mirantur humilitatem et mansuetudinem Domini, quod dignaretur loqui mulieri inopi et Samaritanę, tam humaniter. Iesus ad filium reguli ire noluit, ad seruum centurionis pergere uolebat, quia humilia respicit et alta a longe cognoscit IIII. Dominus noster magnum nobis exemplu m prębuit humilitatis, dum habitu inuentus ut homo quęrit gloriam Patris, non suam etc. VII. Surgit a cęna et ponit uestimenta sua, et cum accepisset linteum pręcinxit se; deinde misit aquam in peluim et coepit lauare pedes discipulorm et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Si ergo ego laui pedes uestros Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis etc. Non est seruus maior domino suo neque apostolus maior est eo qui misit illum XIII. Vsus. Lazarus quadriduanus iam foetens in monumento est ex longo terrenis assuetus peccator et malę famę emittens odorem. Fremuit Dominus et fleuit et uoce magna clamauit, quia difficile surgit quem moles consuetudinis premit XI. Visus. Eorum quę in nobis sunt membrorum honorabilior est oculus. Hoc enim corpus gubernat, hoc ornat uisum, et quod sol est in orbe terrarum, hoc est oculus in corpore. Vnde superiorem locum sortitur, sicut in quodam regali solio collocatus. Chrisostomus. Duę uisiones et duę cęcitates sunt: sensibilis et intellectualis IX.


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.