Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLATO
Vaticinium. Cum anima supra mentem in unitatem surgit, futura pręsagit. Demum cum anima unum facta est, unum, inquam, quod in ipsa essentia animę inest, restat ut illico in unum quod est super essentiam conuertatur [ERROR: no link page:]59. Solent homines diuinare, quando sunt prope mortem [ERROR: no link page:]171. Mens non nisi diuino aliquo raptu e suo statu dimota uaticinatur [ERROR: no link page:]259. Prophetę, uates [ERROR: no link page:]260. Superiorum spirituum instinctu somnia, uaticinia, oracula fiunt [ERROR: no link page:]284. De prophetis [ERROR: no link page:]401. Vaticinium per somnia, per sincopam 1. Fit etiam uaticinium ex melancholici humoris contractione, animam ab externis negociis seuocantis, ut fuit in Socrate. Item per temperatam complexionem, per solitudinem, per numinis admirationem et per castitatem mentis Deo deuotę [ERROR: no link page:]404. Victoriam optimam esse se ipsum uincere, turpissimam a se uinci [ERROR: no link page:]268. Duo sunt quę uictoriam pariunt: aduersus hostes audacia, aduersus amicos infamię timor [ERROR: no link page:]271. Votum quid sit. Alcibiades de uoto [ERROR: no link page:]16. De uotis et precibus adorationeque [ERROR: no link page:]241. Votum imprudens siue precatio incauta [ERROR: no link page:]277. Vrbes conditę ad uitandam uim ferarum [ERROR: no link page:]82. Libri decem de republica [ERROR: no link page:]189. Ciues oportet erga suos mansuetos esse, erga hostes immites. Alioquin haud expectabunt, donec ipsos alii perdant, sed ipsi se ipsos perdent [ERROR: no link page:]197. Tunc rempublicam perituram, cum ipsam uel ęneus custos uel ferreus gubernabit [ERROR: no link page:]203. Ciuitatis interitus uidetur superbia, quando infimi homines summa sibi uendicant [ERROR: no link page:]207. Philosophi ciuitatibus dominentur uel qui dominantur, philosophentur 213, [ERROR: no link page:]214. Quattuor genera rerumpublicarum: optimatum gubernatio, paucorum potentia,

-- --

gubernatio popularis, tyrannis [ERROR: no link page:]225. Potentia paucorum [ERROR: no link page:]226. Popularis

-- KK3-341 --

ms-435v gubernatio [ERROR: no link page:]227. Tyranni gubernatio [ERROR: no link page:]228. Quinque genera rerumpublicarum: regium, honorifici imperii studiosum, paucorum potentię cupidum, populare atque tyrannicum [ERROR: no link page:]231. Quattuor figurę ciuilitatis [ERROR: no link page:]275. Sit ergo urbs procul a mari atque portu, non mercaturę pręsertim cauponarię dedita, non luxuriosa, non diues. Sit temperata ciuitas et sobria et pudica, prę cęteris uere pia 280, [ERROR: no link page:]281. Coloni qualiter eligendi et disponendi [ERROR: no link page:]284. Vrbis designatio ac situs [ERROR: no link page:]292. Bonus ciuis qui legis latori magis quam legibus paruit [ERROR: no link page:]299. Habitationum ordo [ERROR: no link page:]303. Arcendi a gubernatione reipublicę qui circa diuina sunt negligentes [ERROR: no link page:]319. Coetus ciuilis qualis esse debeat [ERROR: no link page:]322. Veritas. Discendi cupidum necesse est statim a pueritia ueritatem omnem summopere affectare [ERROR: no link page:]215. Veritas profecto tum diis tum hominibus dux omnium est bonorum [ERROR: no link page:]285. Validior quidem ueritas est quam falsum, cum ueritas esse sine falso possit, falsum absque ueritate consistere nequeat. Non enim falsum quicquam dicitur: nisi saltem uerum sit, illud esse falsum [ERROR: no link page:]339. Super ueritatem nihil [ERROR: no link page:]343. Pręstantior est uero ueritas [ERROR: no link page:]392. Veritas est naturę cuiusque pura integritas et integra puritas [ERROR: no link page:]393. Res uere cognoscere nequimus, nisi formemur ideis [ERROR: no link page:]395. Vigilia. Pater familias non totam noctem dormiat: dominus excitetur ante seruos, domina ante ancillas. Somnus enim multus nec corporibus nec animis nec rebus gerendis natura conducit [ERROR: no link page:]297. Olympiadorus Platonicus scribit Aristotelem uidisse hominem qui dormiret nunquam soloque aere radiis solis exposito uiueret [ERROR: no link page:]428. Visus quomodo efficitur. Cuius rei gratia oculi [ERROR: no link page:]256. Vsus. Habitum diuturna consuetudine roboratum momento labefactare non naturę corporalis est, sed excelsioris atque diuinę [ERROR: no link page:]401. Vindicta. Neque ulcisci decet neque malefacere cuiquam hominum [ERROR: no link page:]173. Vindicta diuinę iustitię in eos qui patrem aut matrem occiderint [ERROR: no link page:]307. Venatio ne sit nec piscium nec uolatilium, sed pedestrium dumtaxat [ERROR: no link page:]299.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.