Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]LAERTIVS
Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo [ERROR: no link page:]9. Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus[ERROR: no link page:]1. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam [ERROR: no link page:]15. Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit [ERROR: no link page:]17. Socrati demonium prędicebat futura [ERROR: no link page:]19. Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum [ERROR: no link page:]72. Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia KK3-347 [ERROR: no link page:]82. Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere [ERROR: no link page:]87. Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est [ERROR: no link page:]92. Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata [ERROR: no link page:]92. Epicurus diuinationem omnem tollit [ERROR: no link page:]109.
Vrbs. Munichia, Athenarum arx, urbis pernicies. Quod si scirent ciues, dentibus illam discerpissent [ERROR: no link page:]15. Ciuilitas in species quinque distribuitur,

-- --

id est rempublicam popularem, aristocratiam, ligarchiam, regnum, tyrannidem [ERROR: no link page:]36. Antisthenes ciuitates tunc interire ait, cum bonos discernere nequeunt a malis [ERROR: no link page:]54. Diogenes Mindum profectus, cum uideret magnificas portas et urbem modicam: Viri, inquit, Mindi portas claudite, ne urbs uestra egrediatur [ERROR: no link page:]58. Eam rempublicam esse optimam quę sit mixta ex regno et populari dominatu optimatumque potentia [ERROR: no link page:]74. Aristocratia, id est optimorum dominatus [ERROR: no link page:]81.
Viuendi genera tria: speculatio, actus, uoluptas [ERROR: no link page:]48. Officiorum genera [ERROR: no link page:]72. Officium quid sit [ERROR: no link page:]73. Ea officia facienda quę ratio suaserit [ERROR: no link page:]73. Qui dicunt finem esse inter uirtutes ac uitia indifferenter uiuere [ERROR: no link page:]77. Herillus finem scientiam dixit, id est uiuere et scire [ERROR: no link page:]77. Vita pręsens celebritati similis, ad quam alii certaturi, alii negociaturi, alii spectaturi conueniunt; ita in uita diuersa esse hminum studia [ERROR: no link page:]81.
Veritas. Plato aiebat ueritatem auditu suauiorem omibus quę dicerentur [ERROR: no link page:]33. Xenocratis iniurati testimonio stabant Athenienses [ERROR: no link page:]39. Monimus contempta gloria solam ueritatem appetebat [ERROR: no link page:]61. Pythagoras sic dictus, quod uera Pythio non minus loqueretur [ERROR: no link page:]82. Zeno: Philosophia sic dicta est, quod semper in ueritatis inquisitione uersetur [ERROR: no link page:]95.
Visus. Carneades offensa caligine lumina habens non animaduertebat et puero lucernam afferre iusso ac dicente: Attuli, subdebat: Lege igitur [ERROR: no link page:]45. Demetrius philosophus, cum Alexandrię amisisset oculos, ms-437v a Serapi illos rursus recepisse dicitur [ERROR: no link page:]52. Quomodo se habet uisus ad obiecta? Quasi, inquit, per uirgam intento aere, quod uideatur, renunciari [ERROR: no link page:]76. Visus uarius circa eadem obiecta [ERROR: no link page:]96. Similitudo uisorum [ERROR: no link page:]103.
Vestis. Lycon erat mundissimus habitu, adeo ut uestium incredibili mollitie ac nitore uteretur [ERROR: no link page:]51. Cum Antisthenes pallii discissam partem conuersam in conspectum dedisset, intuitus Socrates: Video , inquit, per pallium tuam uanitatem [ERROR: no link page:]54. Apud Megarenses intuitus oues pellibus tectas, illorum autem filios nudos, ait : Pręstat Megarensis arietem esse quam filium [ERROR: no link page:]57. Crates ab Atheniensibus arguitur, quod syndone amiciatur. Ille sic indutum ostendit Theophrastum in tonstrina [ERROR: no link page:]61. Cleantes, cum ad speculum quoddam puberes duceret, uenti flatu pene denudatus est ac sine tunica apparuit [ERROR: no link page:]78. Pythagorę stola candida semper ac munda, stramenta item candida ex lana [ERROR: no link page:]82.
Humilitas. Esopo interroganti, quidnam faceret Iuppiter, Chilo respondit: Excelsa humiliat et humilia extollit [ERROR: no link page:]10. Diogenes laudabat qui se componerent ad conueniendum regibus neque tamen accederent [ERROR: no link page:]56. Zeno Cratis auditor cum esset uerecundior, ab eo iussus est ollam lenticuli refertam per Ceramicum ferre etc. [ERROR: no link page:]63. Cynici diuitias, gloriam, nobilitatem que contemnunt [ERROR: no link page:]63. Zeno uili apparatu erat [ERROR: no link page:]64. Napeus diues, sed non plus fastus habens quam egens uir [ERROR: no link page:]65. Heraclitus, cum apud alios magnę opinionis esset, apud Ephesios contemptui erat; nusquam tamen alibi maluit conuersari [ERROR: no link page:]90. Pyrrho omnia indifferenter habens, cum opus esset,

-- --

publice aues quasque porcellosque uenumdabat. Ob eiusmodi indifferentiam et lauare solitus [ERROR: no link page:]94.
Vsus. Ipsius contemptus uoluptatis, si nos assuefecerimus, iocundissimus est [ERROR: no link page:]59. Heraclitus, cum rogaretur a ciuibus, ut leges eis conderet, noluit, quod iam pessima consuetudine imbuti erant [ERROR: no link page:]89.
Vindicta. Pittacus homicidam absoluit dicens indulgentiam penitentię esse pręferendam. Alcęum habens captiuum dimisit: Venia, inquiens, melior est supplicio [ERROR: no link page:]10.

-- KK3-349 --

ms-438r
Ventos fieri ait Anaxagoras, cum aer a sole tenuatur; tonitrum nubium esse collisionem, corruscationes confricationem itidem esse nubium; terrę motum successionem aeris in terram [ERROR: no link page:]16. Empedocles professus pharmaca, quibus uentorum uel noxii pellantur flatus, uel salubres ac lęti adhibeantur [ERROR: no link page:]85. Venti, grando, nix, ros, glacies [ERROR: no link page:]107.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.