Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Next paragraph


Vaticinium. Futurorum prouidentiam ratione comprehendi posse pro uirtute uiri putauit Chilo [ERROR: no link page:]9. Epimenides Lacedemoniis prędixit captiuitatem, quam passuri erant ab Archadibus[ERROR: no link page:]1. Prędixit Cretensibus belli exitum. Pherecides nauem mergendam prędixit et Magnesiis contra Ephesios uictoriam [ERROR: no link page:]15. Anaxagoras prędixit lapidem a sole casurum. Idem de sereno mox erupturam pluuiam diuinauit [ERROR: no link page:]17. Socrati demonium prędicebat futura [ERROR: no link page:]19. Diuinos quoque esse sapientes, quod in se ipsis quasi habeant deum [ERROR: no link page:]72. Pytagoras diuinatione ea sola utebatur quę fit per auguria et uaticinia KK3-347 [ERROR: no link page:]82. Bos Apis Eudoxi pallium lingere uisus; celebrem eum fore nec officia longeuum ex eo ostento sacerdotes dixere [ERROR: no link page:]87. Democritus quędam futura prędixit et diuinis honoribus dignus iudicatus est [ERROR: no link page:]92. Lacte inspecto dixit capellę primi partus et nigrę est. Quod admiratus est Hippocrates. Puellam, Hippocratis comitem, primo die ita salutauit: Salue, uirgo, postridie uero: Salue, mulier. Fuerat enim nocte illa uitiata [ERROR: no link page:]92. Epicurus diuinationem omnem tollit [ERROR: no link page:]109.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.