Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
APOCALYPSIS:
Vestiti lino mundo et candido, id est induti Christum, et pręcincti circa pectora zonis aureis, id est reti naculo caritatis XV. Latera IIII ciuitatis sunt fides, spes, caritas et operatio uel IIII uirtutes principales. Diuersa gemmarum genera diuersas denotant uirtutes XXI.Beneficium. AD CORINTHIOS I: Quid autem habes quod non accepisti IIII. Beneficia patribus collata X. AD HEBREOS: Beneficentię autem et communionis nolite obliuisci XIII. Baptismus. AD ROMANOS: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus VI. AD CORINTHIOS I: Omnes nos in unum corpus baptizatis sumus, siue Iudei, siue gentiles etc. XII. ACTVVM: Petrus et Ioannes baptizatis imponunt manus, et illi accipiunt Spiritum Sanctum VIII. Paulus baptizatos Ioannis baptismate rebaptizat in nomine Iesu, et accipiunt Spiritum Sanctum XIX. PETRI I: In archa Noe octo animę saluę factę sunt per aquam, quod et uos nunc baptisma etc. Benedictio. AD CORINTHIOS I: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Spiritus Sancti sit cum omnibus uobis. Amen XIII. AD GALATAS: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu uestro fratres. Amen VI. AD PHILIPPENSES: Pax Dei, quę exuperat omnem sensum, custodiat corda uestra et intelligentias uestra in Christo Iesu IIII. AD THESSALONICENSES I: Gratia Domini nostri Iesu Christi uobiscum. Amen V. AD THESSALONICENSES II: Dominus autem dirigat corda uestra in caritate Dei et patientia Christi Orate pro nobis. Gratia cum omnibus uobis. Amen XIII. IOANNIS II: Sit uobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Christo Iesu, Filio Patris in ueritate et caritate [ERROR: no link page:]1. IOANNIS
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.