Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

4. De summo Bono et amore diuino precatio
O fons totius lucis uerique decoris,
Flumen inexaustum, iubar immortale quod usquam est
Ignis habens, propriae feelix opulentia lucis,
Vnde micant stellae et uaga Luna reciprocat orbem

-- 40 --

Atque aliunde notho sol lumine cuius inundat:
O iubar immensum, te cuius, ut omnia, totum
Lumine collustras, oculus uisusque, tuemur
Quo cuncti, quem mens innoxia sentit et in quo
Vsurpare suis obtutibus omnia gaudet
Auctoremque sui similis per mutua cernit!
Vtque repercusso speculorum ex orbe resultat
Spectantum effigies, sic exemplaria quaedam
Prima repraesentant puri sine crimine sensus
Teque recognoscunt in se[ERROR: no reftable :]3,14 Teque … se suprascriptum: Seque ... te scelerum obice nullo
Archetypumque noua mirantur imagine numen,
Quo sine Tartareo caligo informis amictu
Torpet et horrendis nigrum Chaos incubat umbris.
Nec mora, cuncta tuae pulcrescunt munere lucis
Solque renidescit melioris imagine solis
Cognatoque sibi gaudent elementa colore.
Ingenita tu luce, tuo tu lumine diues,
Cuncta serenari cui fas radiantis ubique
Dilluuii splendore tui, tu rite uidendo
Vitam immortalem donas, claementer et omne
Indulgere bonum gaudes, qui summa bonorum es,
Qui comples et uota facis, stimulamur ab uno
Explemur quo cuncta Bono. Lux alma, per almum
Te iubar obtestor: quando mihi uisus ebescit
Mortalis, caeca purger caligine, lumen

-- 40v --

Quo liceat uidisse tuum mihi, cuius ab igne
Pectus inardescat gelidum sitienter anhelo.
Te sine degeneres oculi mortalibus aegris
Lucem auersantur, nec uox humana decorem
Nec mens caeca tuum complectitur: omnia densa
Nocte colorantur tanto uiduata sereno,
Omnia caligant humanitus. Ergo caducis
Sordibus obstrusos et habentes nubila sensus
Lucis inaccessae radiis melioribus ardor
Lustret inocciduus, dignam mihi caelite uocem
Suffice maioresque oculos mortalibus ut tot
Admiranda satis nunquam miracula fas sit
Cernere et effari atque aliquo deprendere sensu:
Humano neque enim capiendus et impare uisu.
Nam, rogo, cur frustra tenuis pupilla laboret
Suspicere immensum? Quid ni tam uana precamur
Nec frustra optaris nec me improba uota morantur:
Da decus aethereum ueramque patescere lucem
Optatum da nosse iubar, quo cuncta nitescunt.
Nec, precor, in tantis ambagibus esse recuses
Dux oculusque meus; descendis in intima nostri
Pectoris, o baratro penetrale profundius alto,
Atque idem nostram sublimis in ardua mentem
Supra apices, supra rerum fastigia tollis!
Quis subter penetrat, quis tollit in ardua mentem?

-- 41 --

Effigies rerum pulcherrima, summa decoris
Summaque forma Boni, rerum optima, mentem animumque
Attonitum docilis ceu magnes ducere ferrum
Vi tacita (horrorem cuius sentire coactum
Sponte sua, uiuo motu, grauitate sequaci
Sursum in naturae praepostera iura prioris[ERROR: no reftable :]3,60 prioris Agić: priori
Abducit pellax et in aere librat inani):
Sic summi natura Boni, pulchrique decoris
Permanat tacito feruore medullitus illex
Inspiratque suum radii penetrabilis ignem
Subter in archano caecae sinuamine mentis.
Ac uelut aethereae lucis dator omnia lustrat
Solque indeprensa ratione per omnia fertur,
Perque omnes latebras sua lucida spicula condit
Rerum explorator praesente in singula lapsu,
Non secus occulti sentimus amoris inustum
Vulnus et ignotas miramur pectore flammas,
Sensibus attonitis et hyantibus unde caloris
Fons et origo tui, quo tanto accendimur aestu.
Hinc me nescio quae simulacra latentia, quamuis
Obrutescentes sensus oculosque repellant,
Alliciunt sensimque incognita raptat imago,
Insita mente tamen, quae te super aethera quaerit
Indefessa quidem et summis rimatur in astris
Atque operosa tui monimenta decoris et umbram
Miratur solem et caelo uestigia librat.

-- 41v --

Sed meliora sui sese simulacra parentis
Esse recognoscit, si non examen iniquum est,
Ipsa sui iudex, nec mens sibi conscia peccat
Introrsum, quae se metiri debet ad unguem,
Quo minus exemplar primamque ignoret amusim,
Cuius et instar habet; sed nunquam immunis et expers
Cognitionis amor, nec amantem fallit amatum:
Ignotum neque enim penitus quod amabile cuiquam est.
Nec mihi caelaris, rerum quem mille notamus
Indiciis, quem tot concentibus atque figuris
Argumenta probant elementaque muta loquuntur,
Sed mea cognitio praepostera claudicat et te
Non capit immensum neque enim finire secundis
In causis quem nosse licet: captatur inanis
Numinis umbra tui, pro te complectimur umbram.
Non contenta tamen te mens reperire laborat
Vlterius magis atque magis, transitque remotas
Errabunda uices et te post terga relicto
Vestigare cupit mundo propriaque latentem
Maiestate Deum sine fine requirere gestit,
Instigata nouis facibus, pulcherrime rerum!
Indages hinc illa tui pulchrique bonique,
Hic innatus amor teneris adolescit ab annis
Meque repercussum natiuo uulnere cogit
Te per inaccessos animi lustrare recessus

-- 42 --

Teque salutaris fomenti credere solum,
Vulneris unde fuit primique ardoris origo.
Ergo imploratum te rite per omnia rerum
Quaerimus et semper propius scrutamur habendo
Fine requirendi nullo, nobisque fruendum
Nil datur ex tanto praeter simulacra decore.
Hinc alia ex aliis semper fastigia restant
Et desudandi rursus recidiua laboris
Meta uocat: sic me relegendo tramite rursus
Limes inexpletus semperque iteranda fatigat
Semita, perpetuo cursu properanter anhelum.
Quod si fessa labant uestigia, corporis aegri
Defficiuntque gradus et anhelitus ilia quassat
Irrequieta grauis, si iam titubante uacillo
Succiduus gressu, lapsuro ac pene cadenti
Parce laborantemque tua, fortissime, dextra
Sustentare uelis. Lassum recreare uel aegrum
Instaurare tuum est, spes o mea: uulneris auctor,
Sis idem medicina mei; duc protinus ardor
Quo tuus ire iubet, quo nunc agor illice tanto,
Quo per inaccessos tibi cogimur ire labores.
Excipe anhelantem et complectere, neue paterno
Accessu prohibe, tot hyantia uulnera tamque
Longorum seriem deliniture laborum!
Fallor, an ecce meam uideo sanescere mentem
Ambrosiaque frui et tacite praesummere solam

-- 42v --

Quod diuinus amor nectar mihi dulce propinat?
Tempestiua meis succedunt ocia curis
Inque uicem requies aeternaque sabbata regnant.
Scilicet et reducis fęlicia munera uitae
Et postliminium nobis praestare uidentur
Certa Fides et Spes, quasi conscia praepete cursu
Anticipare suum et longe praecurrere uotum.
Tot bona tu solus, tot gaudia; copia diues
Fonte exorta tuo felixque opulentia rerum.
Nil desiderio dignum te praeter et extra
Te nihil optandum, nihil exoptabile restat,
Limite quo solo uotorum summa quiescit.
Nam cupimus quodcunque boni genus esse putamus
Nec res diligimus, sed rerum commoda, quorum [ERROR: no reftable :]3,145-150 comparatio in margine
Omnia fonte tuo manant, diffusior omni
Occeano qui per dispendia crescit et omnes
Quas caelo et terris largitur possidet undas
Stagnantes, primo quae deriuantur ab alueo:
Sic sese tanti natura reciprocat amnis!
Tu quoque partiri potes omnia rebus et ipsas
Indulgere sibi; sed quae largiris, habentur
Cuncta tibi pariter nec parcus inopsque bonorum es.
Immo, ultro quas fundis opes, praestare uidentur
Accepti lucrique uices: sunt munera dantis
Totus et accipiens, quod utrunque est maxima merces,
Tota quod auctoris, quo continuantur in uno

-- 43 --

Principium et finem spectantia singula rerum.
Cunctaque dependent et propagantur et in te
Sunt unum diuersa Bonum. Sic plena bonorum
Congeries uno bonitatis fonte redundat
Mortales explere pari, sitis improba quorum
Epotis crudescit aquis interque bibendum
Gliscit hydrops semper recidiuus, nescia uinci
Occeano pestis; superat tua copia tantos
Affectus hominum desideriisque medetur
Immensa immensis, quae nil frustrabile in isdem,
Futile nil patitur, sed uota per omnia quadrat.
Ergo extingue meum, tibi quo consummimur, ignem
Et sitis immensae, cuius tu causa, tot aestus
Insanos sedare uelis; quo nata cupido est,
Hoc auctore cadat, nec inania uota quiescant.
Stultitiamque meos sensus rationis egentes
Dedoceas, erroris inops, sapientia rerum
Summa opifex, mundique inuentrix unica, cuius
Consilium res nulla latet, quo cuncta gubernas,
Cuncta creas, ultroque nihil contemnis eorum
Naturam solus quorum efficis; efficis autem
Omnia nec tanta fraudas promiscua cura,
Quantulacunque licet: nam singula pascis et imples,
Nec minima incerto fluitant obnoxia casu.
Scilicet alituum genus et genus omne natantum
Et quas sternis humi pecudes insectaque quorum
Nulla tui cura est, muta atque infantia curas;

-- 43v --

Nos, quibus ingenuos caeli ad fastigia uultus
Erigis atque animi certa ratione uel oris
Naturam caelo maiorem atque omnibus astris
Efficis, auctorisque uicem et simulacra gerentem
Sensibus attonitis qui te miramur hyantes
Et contemplatu cordis captamus anheli,
Deseris, o Genitor? Nos solos despicis, inquam,
Nos miseros errare sinis, manuumque tuarum
Aspernaris opus et nomen inane uocantes
Voce leuesque auras obtusa auerteris aure?
Odistique preces quorum fiducia solus
Perfugiumque salubre pates portusque fidelis?
Hic pietatis honos? Pro supplice talia cultu,
Pro uoto et lacrimis et relligione (nefandum
Quod dictu et de te quod credere turpe) rependis?
An male succedit merces indigna priori
Officio et grauior casus benefacta reponit,
Non unum uaria retinentia lege tenorem,
Nec sperata mei merces medicina doloris?
Sed fallor, neque enim non fallor amore coactus
Suspirare tuo, neque eodem sospes ab ictu.
Sin uero una manus, quae uulnera fecit, eadem
Vulnera sanat ope et caelo dispendia pensas
Terrarum, pro te nobis toleranda colendo,
Atque exanclatos uita meliore labores
Afficis, haud fallor: quae tu – speramus ut omnes –

-- 44 --

Adsidue praestas, spes o firmissima, rerum
Certa salus, nostri generis seruator et unus
Omne bonum, sine quo scelus est sperare uel ullum
Esse putare bonum. Taciti nempe insita nobis
Quaedam intellectus ratio est et mutuus ardor,
Quo me tecum unis unum et sociabile corpus
Deuinctumque tibi nexu facis esse perenni.
Quod si intellectus caelum ratione profunda
Et diuina capit, spernit mortalia, summum
Anticipat precium, quo se per mutua iungit,
Rebus ab humanis semoto et separe sensu
Et dominante sibi: ratio sic dedita summo
Vitam agitat caelo et super aethera fixa uoluntas
Nectar et ambrosiam fragili praegustat in aeuo
Sideribus librante suum spe praepete uotum
Praeuentisque bonis, nec in ultima tempora differt
Longum expectandos ignauo tempore fructus,
Sed quasi continuo mox successura tenori
Rebus et expertis uitae fruitura perennis,
Aeternum praecox alieno tempore carpit,
Quod sese ante diem dignis communicat actis,
Rebus et aeternis uita quadrante teneri
Sustinet atque pares sibi respondente per actus,
Gaudet et accersi per facta simillima caelo.
Muneris ergo tui est nobis, Pater Optime, longa
Non differre mora atque in crastina ducere uotum,
Sed cito praemissum decus indulgere, futurum

-- 44v --

Quod tua bis gratum factura est gratia praepes.
Si tamen haec nobis negat improba uita, malignas
Deprecor illecebras, neu blando et deside luxu
Corrumpi incautum, nec me permitte dolosa
Fraude irretiri et laqueis fallacibus hostis;
Nec me erumnarum et saeui patiare laboris
Mole fatigari et lentis succumbere damnis,
Verum indulgenter nostri miserere, labantem
Subque graui iamiam ruiturum fasce parumper
Sustenta atque aegris genibus succurre foueque
Et recrea natum quem tu, Pater alme, creasti.
Te praeter quis enim genitor, quando, Optime rerum,
Excaepto genitore, sui quod uota, quod omnes
Expleat adfectus nati, nihil esse relictum est?
Nil superest uirtute pari, nam manca uel impar
Et desideriis sine Te natura domandis
Claudicat. Ergo Tuae prolis miserere, paterno
Quae procul aspectu et patria uiduata, remota
Exulat in regione diuque ingloria moeret,
Noctes atque dies patrium miseranda nitorem
Suspirat. Tu, uera quies, placidissime rerum,
Tu patria es: nobis patria procul ingruit ingens
Horror et irrequies super intonat atra, malignis
Huc illuc agimur infelix turba procellis
Exiliique malis. Sed nos quandoque reuisit

-- 45 --

Portus et alma quies, quam degustare uidemur
Nos quoties Tecum conglutinat intimus ardor,
Mentis et affectu et pietatis foedere sancto
Iungimur. Inter nos igitur diuortia quicquid
Dissidiumque facit, quicquid diuellit amantes
Dissociatque pios, abigas procul et simul exspes
Desperare ueta et diffidere, quodque teporis
Ignauum est, Tuus afflet amor, Tuus excitet ignis.
Certa fides et spes, adamantina uincula, Tecum
Concilient, animo possim ne quando reuelli
Segrege et in tenebris traducam et morte perenni,
Fomitis aetherei et iucundi luminis expers,
Sed liceat Tecum per uincla reciproca iungi
Atque in te pariter fęlicem uiuere uitam
Inque tuo Tecum splendore quiescere, Tecum
Gaudere aeternoque frui sine fine Beato.
Quod totum in Te est: nam Tu, Pater, omnia solus
Gaudia, deliciae dulces et amoena uoluptas,
Immortale Bonum nulli enarrabile, idemque
Finis inexaustus uotorum et copia diues.
Omnibus ergo bonis nos Te potiamur habendo,
Perpetuumque Tuo saciemur amore fruentes.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.