Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
10.
Non quia communi sortitus origine nomen Turcharum aut sanguis barbarus esse uelis, Francisce, o gentis Gonzagae nobile sidus, Omine sed certo Turchus ubique sonas. Nam, uelut inuictis tribuit Germania Drusis, Victori aut nomen Dacica terra suo, Aut sua Scipiadae dedit Affrica, Creta Metello, Praescia sic generi fata dedere tuo. Nam tua uenturae uox est praenuncia sortis, Debentur sceptris Turchica regna tuis. Nomina sic olim magnis celebranda triumphis, Quae modo sors tribuit, prospera bella dabunt. Quid mirum? Sanctae superatum munere pacis Vinci a Gonzaga principe posse doces, Qui modo, dum meritis tecum certare laborat, Attamen officiis uincitur ille tuis. Nec tibi largitor par est, sed cedere passus, Europam atque Asiam iactitet ille licet,
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.