Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

27. In Inuidiam pro Venetis
Pectora quod thorax, humeros toga, uitta capillos,
Crista tegit Veneto conspicienda caput,
Carperis et iusti quaesitum sanguine belli
Imperium praedam, Liuor acerbe, uocas.
Non tamen ereptis moeret Germania uittis,
Gallia nec cristis aestuat orba suis,
Hispanus thoraca gemit trabeamque Quirinus:
Quilibet ornatu splendet, ut ante, suo.
Verum habet in toto Venetus commercia mundo:
Impiger hinc unus uendicat omne decus.
Quod si te nitor et maiestas discolor urrit,
Quae modo uestitu uersicolore placet,
Et quandoque sibi peregrinum interserit illi
Quo semper cultu splendidiore nitet:
Quid si ultra perget caelo gratissima uirtus
Nec deerunt meritis emolumenta piis?

-- 74 --

Quid tibi portendit tantarum gloria rerum,
Necdum tormentis meta futura tuis,
Cum Memphys illi, cum barbara texerit Helle
Siue Semiramia Persia diues acu?
Nanque triumphato uirtus tibi laeta parabit
Carnifices, laqueos, uerbera dura, cruces,
Cum niger Indus ebur preciosaque uellera Seres
Et dabit huic gemmas diues Erythra suas.
Ipse, nocens Liuor, carpendus hyantibus hydris,
Quae furis in proprium uipera saeua caput,
Discissa moerens tunica et post terga reuinctus
Et debellatis foeda per ora comis
Squallebis tanti non ultima pompa triumphi,
Excrucianda oculis ossea forma tuis.
Ast ego solemnis uates altaria circum
Caelitibus summis debita uota canam:
Hoc decus, hoc utinam nostro maturet in aeuo
Praeueniantque obitus gaudia tanta meos!

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.