Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 93v --
13.
»Qui rapere hanc nuptam gaudes, Hymenaee? Marito
Cur flentem ducis?« »Gaudia prima timet.«
»Cur secum irasci patitur?« »Defendere florem
Virgineum rapidis unguibus illa parat.«
»Vnguibus an solis poterit confidere?« »Quidni?
Fidere uirginibus dente uel ungue licet.«
»Cur tamen huic, nollet quem uincere, uirgo repugnat?«
»Quid nisi quod spolia haec sanguinolenta placent?«
»Si tamen, ut primos ueris spoliemus odores,
Nos iuuat hamatis laedere crura rubis,
Nemo nec e spinis Paestanos carpere flores
Horreat aut Siculos depopulare fauos,
Me quoque uirgineum florem rapuisse tot inter
Lacrimulas, morsus, uulnera mille, iuuat.
Ergo ne cessa defendere, uirgo, pudorem:
Pugna, pugnando es nam placitura magis!
Sic poteris cupido preciosior esse marito:
O quantum castae uirginis arma iuuant!«

|