Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
29.
Inferior nulla populis uirtute Latinis, Immo tui maior fertilitate soli, Nec nisi quaerendis opibus praestantior, ut quam Tyrrenum ditant Ioniumque mare; Seu tibi Cecropios cordi est iactare colonos, Siue es Missenis inclyta nobilibus, Seu Mamertinis potius, pro crimine quorum Romanis merces digna relata fuit. Nec solum absoluit, uerum commendat habunde Vtilitas sontes publica saepe reos: Nanque tuo creuit de limine gloria rerum Romanisque salus de uenia orta tua. Non satis inde tamen censeri et laude uetusti Quicquid ab antiquo nominis extat auo, Sed maior tua fama recens quam praestat Hiberus, Purgata et tantis ultima terra malis Principe Fernando, qui nunc Maurusia regna Fulminat inque Arabes promouet arma feros, Et Bocchi atque Iubae penetralibus imminet et tot Imperia imperiis auget auita nouis, Occeanique aperit commercia, et orbibus orbes Adicit, et mundos gaudet habere nouos. Hic tibi non solum laudi est, Messana, triumphus Famaque Romanis inuidiosa tuis, Quam tibi dat consors Hispania, sed decus astris
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.