Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
32.
Heu merula infeelix, modulamine prodita dulci, Quae tibi cantabas exitiale melos! Heu merula infeelix, praeda es nunc unguibus uncis, Pascis et accipitris rostra cruore tuo! Nec tua praedonem uox flexit amabilis, immo Melliflui capta es proditione soni. Elingui satius fuit ore silescere, nec te Obfuit in tacitis delituisse locis: Nam rudis atque infans, mutaque ingloria uoce, Aegisses aeuum tutior ipsa tuum, Quamuis et Satyri taciturna silentia tristes Lugubresque gemunt crimen Amadryades, Siluestresque deos, quotquot sunt montibus altis, Indixisse ferunt flebile iustitium. Nam tu deliciae nemoris lucique uoluptas Dulceque solamen, dulceque nectar eras. Nunc Styga peruolitas tacitum, nec mane recenti Garrula nec sero uespere carmen hyas. Est tamen, est ultrix scelerum dea, culpa refertur Rursus in auctorem perniciosa reum. Nam dum uictor ouat, de querna fronde pependit, Vt uinctus pedicis et fugitiuus erat. Mens humana pia est, ratione carentibus ultro Parcitur, accipitrem profuit esse ferum: Nam meus hunc soluit laxata compede nisus,
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.