Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

-- 179 --

13. Precatio ad Iesum
Numinis o magni uenerabile nomen Iesus,
Quo sua signauit munera tanta Deus,
Indicium magnae pietatis amabile nomen,
Iucundum, praesens, auxiliare, pium,
Dulcius ambrosia nomen, quod rite uocando
Grata salutiferum lingua fatetur opus:
Immensi nomen meriti, uox mystica, sensus[ERROR: no reftable :]13,7 sensus: Iesus Agić, fortasse recte
Numen adorandum, quod super omne quod est,
Quod titulo diuina Tuo praesagia gestas,
Nam portensa Tua est publica uoce salus:
Veridicum prius oraclum comparque futuro,
Si fas est omen dicere, nomen eras.
Quod probat euentus, nostroque salutifer orbi
Adsertorque hominum, cuius es, ipse fuit.
Sic diuinare est componere nomen Iesus,
Luxque futurorum normaque lexque fuit.
Non alium decuit titulum magis esse salutis,
Quem sibi Saluator, quem Deus ipse daret,
Seu memori te mente loquar seu uoce manuque,
Semper ubique Tui est officiosa nota.
O nota quę gemmis digna es scribaris et auro,
O nota uisceribus semper habenda meis,
Nec nisi caelesti memorari carmine digna.
Ingenium moles debile magna premit

-- 179v --

Mortalisque labat mea lingua nec hiscere posset,
Quae canitur ni me gloria tanta iuuet.
Cuius ad auditum procumbunt omnia nomen
Cernua, cui flexum supplicat omne genu;
Et caelum et tellus famulantur et infera monstra,
Obuia quae terret nominis umbra Tui.
Nam simul inferni patuerunt claustra tyranni
Totque relaxatos reddidit Orcus auos,
Purgatumque Tua uirtute refloruit aeuum
Et reserata Tuis gressibus astra patent,
Vectibus auulsis et fracto carcere serpens
Incisa uomuit millia multa gula,
Et Mors arte sua periit, uitalis Iesus
Manibus adsertis uictor ubique sonas.
Tot Furiae, tot monstra nouis spoliata trophaeis,
Nominis horrescunt fulmina magna tui.
Salue igitur Furiis laetalibus horror Iesus,
Mens, precor, aeternum Te mea uoxque sonet.
Hoc me Tecum uni pietatis nomine, uellar
Ne quando amplexu segrege mente Tuo.
Sis uallum, clypeus, sis insuperabile robur,
Munimen, uindex, tutor ab hoste meus;
O mea sola quies, o lux clarissima, gustus
Nectaris, ambrosio plenus odore sapor,
Spesque decusque meum, syncaera et casta uoluptas,
Fac me participem nominis esse Tui![ERROR: no reftable :] Post folium 179 sequitur folium 200

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.