Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
53. Ad Carum
Numine cuncta uigent Christi, uox linguaque mensque, Aethereum Musis sufficit ille melos. Non Heliconis aquas desiderat aut Aganyppes Quisquis ab illius fonte poeta bibit. Tu tamen esse putas studiosos uentris et omnes Asotos, Christi qui pia templa colunt. Falleris: et ueteres fecerunt sacra poetae, Sacricolas uates constat et esse nouos. Castus Apollineis cecinit qui Pythia templis, Non illi nimio est lingua sepulta mero. Num, faceret cum sacra Linus, sua carmina fertur Per uinum atque epulas dememinisse suas? Nec dapibus foedis Rodopeius abstinet Orpheus Cum coleret Musis orgia prisca suis? Nunquid Mopsus idem quod Apicius? Aut dare fas est Musaeo ingluuiem, Sardanapalle, tuam? Legifer et Moses, ut posteriora uideret Terga Dei, nullis inquinat ora cibis, Qui freta transgressus per hyantia tramite sicco Tot reducis uulgi festa per ora canit. Et quamuis satur est cum dicit Oratius: »Ohe, ohe!«, Nec Chii uatis buccina sicca sonat. Vt reliquos sileam, num Iobque Dauidque poetas
Fonte redundarunt cuius bona cuncta perenni,
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.