Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mihetić, Ambroz; Cassandra Fedele (c. 1420-post 1487; c. 1465-1558) [1487], Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis epistulae, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Iac. Philippus Tomasinus [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [michetacassand].
Previous section

Cassandra Fidellis. / Ambrosio Miches Excellentissimo Docto Salutem Dicit

Epistola XCVI. / Scriptionis tarditatem excusat propter occupationes literarias, seque commendat.

Nomine negligentiae a te dignissimo Viro accusari non dubito, cum ad re respondendum tardiuscula tuis ornatissimis literis fuerim. Sed malo tarditatis culpam agnoscere, quam apud te negligentiae suspecta esse. Posteaquam me a teneris annis ad literarum studia contulissem, et ad me literae tam crebro afferantur ut a componendo desistere nequeam, et intra meos parietes dignissimis continue uiris circumdata sim tum mei uisendi, tum etiam disputandi gratia, haec igitur me tardiorem fecerunt. Quare te oro, ne Cassandram tuam beneuolentiam spernere existimes, sed, quoad uiuam, maximo amore prosequor. Non mediocris igitur mihi cura adhibenda est ut tantae uim necessitudinis ostendere possim. Quare a te peto ut me in tuorum caeterorum amicorum numero collocare uelis. Quid me beneuolentiam suscipere dixi? ut te tantum ac talem Virum et ob aetatem Virtutesque maximas in amicitia postulem. Idcirco te obsecro, ut me paterno amore prosequaris; ego enim te non secus ac patrem amo et obseruo. Manda igitur, impera filiae Cassandrae: iussa capessere filiae erit. Quod me usque ad sidera extollis, minime mirandum est: paterno enim officio functum fuisse cognoui. Filiam literarum studiis incitatam laudibus inflammas: ecquid autem filiola mea? inquies. Semper quidem, sed me laudes incenderunt. Quare tibi ingentes ago gratias meque paterno amore diligas oro.

Vale. Venetiis Kl. Kalendas Maias Anno Salutis M. CCCC. LXXXVII.
Previous section


Mihetić, Ambroz; Cassandra Fedele (c. 1420-post 1487; c. 1465-1558) [1487], Ambrosii Miches Cassandrae Fidelis epistulae, versio electronica (), Verborum 743, Ed. Iac. Philippus Tomasinus [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [michetacassand].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.