Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], Odae de apostolis, versio electronica (), 526 versus, verborum 2640, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [word count] [sisgorgodae].
Previous section

EPYLOGUS

Motus amplissimi tui nominis celebritate haec ad te, praetor magnifice, et scribere et tibi decantare constitui. Quae si tuae dignationi, ut spero, placuisse sensero, ad alia conscribenda et promptior reddar et alacrior. Caeterum oda, quam in calce bile oppletam exaravi, respondet singulariter emulorum maledictis, de quibus etiam divus Hieronymus sparsim per omnia eius quidem opera conqueritur et Terentius noster in prologis comoediarum. Nam ut ingeniosus poeta Naso cecinit in suis Amoribus:
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit,
quom suus ex merito quemque tuetur honos.
Tunc illud Horatii merito dici poterit: Exegi monimentum aere perennius et apud Virgilium: Capitoli immobile saxum, et vir prudens apud Senecam: Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memoriale efficiet.

Tua iterum feliciter valeat humanitas, cui me etiam atque etiam facio commendatum. Ex aedibus nostris Sibenici anno salutis 1487, IIIIo Nonas Ianuarias.
τέλος
Previous section


Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], Odae de apostolis, versio electronica (), 526 versus, verborum 2640, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [word count] [sisgorgodae].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.