Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], Odae de apostolis, versio electronica (), 526 versus, verborum 2640, Ed. Veljko Gortan [genre: poesis - oda; prosa oratio - epistula] [word count] [sisgorgodae].
Antiqua enim vanitas miratur Platonis, Aristotelis et Carneadis doctrinam, sed
quid excellentius apostolorum doctrina, quae ut sol lucebat et caelum humano
generi reserabat? Commendat praeterea Demosthenis et Ciceronis facundiam, sed
quid eorum facundia facundius, qui barbaros -- 197 -- incredulos, et Orpheus
apud poetas feras et saxa, ad salutem trahebant. Extollit deinde Periclis et
Solonis et Catonis in republica gubernationem, sed quid ipsorum gubernatione in
ecclesia dei praeclarius et quid denique ipsorum agone fortius et constantius,
qui viventes in carne plantaverunt eam sanguine suo? Quod in re militari salutis
ratione nec Pyrrhus nec Hannibal nec Fabius Maximus nec M. Marcellus nec ipse
Iulius Caesar nec Alexander Macedo apud historicos effecisse legitur. Optime
itaque meriti de militanti ecclesia optimam in sacris merentur gloriam et
praecipuam.

|