Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Previous section

Georgius Sisgoreus, Sibenicensis Dalmata, Magnifico viro Antonio Calvo, patritio Veneto et Sibenicensi praetori dignissimo, salutem dicit plurimam.

10 Absoluto nuper opusculo DE SITU ILLYRIAE [ERROR: no reftable :]Illyria ET CIVITATE SIBENICI, praetor clarissime, quod septem supra decem capitibus concluditur, Te neminem inquirens repperi idoniorem, cuius nomini id opusculum dedicarem et iudicio submitterem. Tua enim praestantia foelicem gerit praeturam in nostra Sibenicensi urbe, quae sub Illyrico sydere et in Dalmatia connumeratur. Tua praeterea virtus, optime praetor, historicam admodum callet cognitionem et ea plurimum oblectatur. Convenit itaque et tamquam praetori et tamquam historiae studioso. Tametsi dignius munusculum tuam deceat Excellentiam — magnos enim magna decent — humanitas tamen tua, cum sit tanta, nostrum donum non abjiciet quasi rusticanum. Et, ut Persius (1) [ERROR: no reftable :]Persius ipse commemoro:
ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen affero nostrum.

Legi enim plurima apud idoneos historicos de Illyrico nostro et de his, quae sunt intra Illyricum, confusa quidem omnia et sparsa, iccirco legentibus intellectu difficilia et praesertim ignaris hominumque 12 locorumque. Invigilans itaque Plinianae doctrinae [ERROR: no reftable :]Plinius et historiae Strabonis [ERROR: no reftable :]Strabo et Appiani [ERROR: no reftable :]Appianus et aliorum, non nulla delegi, complura excerpsi multaque ordine, quo potui, ipse disposui, ut obscura reddi possint clara et ignota sint nostra demonstratione satis nota, non utique longis ambagibus, sed quasi Phociana [ERROR: no reftable :]Phocion aut Salustiana [ERROR: no reftable :]Salustius perstrinctione.

Cum ergo patriae debeamus, patriae fines et dulcia scripsimus arva.(2) Perlegat magnificentia tua, et foeliciter valeat praestantia tua, cui me commendo vehementissime.

Previous section


Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.