Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Previous section

Next section

C. XV. DE PRAECIPUIS DIEBUS FESTIS SIBENICI

Supervacaneum duco fabulosam referre antiquitatem et Aegyptium Syrophanem, [ERROR: no reftable :]Syrophanes qui imprimis causa fuit in orbe simulacri colendi, quod ydolum [ERROR: no reftable :]ydolum dicitur, id est species doloris, et illud Statii: (18)
Primus in orbe deos fecit timor;
Lactantius [ERROR: no reftable :]Lactantius enim noster nefas esse dicit rectum animal curvari, ut adoret terram, quae iccirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, et Augustinus: [ERROR: no reftable :]Augustinus Dii, inquit, qui non fecerunt caelum et terram, pereant de caelo et de terra, Deus vero, qui creavit caelum et terram, benedicant eum caeli et terra, siquidem divino inflata spiritu civitas Sibenici rerum omnium artificem et parentem adorat Trinitatem et praecipua veneratur solennitate. Sola enim Trinitas [ERROR: no reftable :]Trinitas soli deo integre nota est, ut scribit Augustinus, exuperans omnem sensum, quam neque dicere neque cogitare neque intelligere neque cognoscere possibile est etiam oculis angelorum. Cuius solennitas celebrari solet octava die post penthecosticam festivitatem. Tunc gentes finitimae Sibenicum tamquam ad Dalmatiae emporium conveniunt.

Praeterea polyucus noster, urbis patronus Michael, qui ponderat umbras et 48 qui calcatum pedibus antiquum serpentem hasta perforavit. Celebritas cuius III° Kalendas Octobres celebratur. Supplicationes fiunt, omnes artifices, omnis nobilitas funalia afferunt et festo faventes offerunt. Et in concione nobilitas unum de plebe coetui senatus solet agregare.

Et in sedis pontificalis basylica [ERROR: no reftable :]basylica Iacobus maior magna veneratur veneratione VIII. Kalendas Sextiles. Hic mirae Christi transfigurationis contemplator et orationis dominicae testis fidissimus, hic primus inter apostolos martyrii fuit assecutus coronam huiusque sacratissimum caput foelix possidet Compostella. [ERROR: no reftable :]Compostella

Previous section

Next section


Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.