Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu]. Vel caeli malitia vel nationis negligentia vel ut civili quodam ac sociali inter se motu et livoris innato stimulo id Illyriorum accidit populo, quod Plinius refert. [ERROR: no reftable :]Illyriorum natura Populorum, inquit, Illyricorum pauca effatu digna ac foelicia nomina. Inter caeteros tamen et complures Diocliciani [ERROR: no reftable :]Dioclicianus nomen imperio fuit dignum, quem Dalmatam fuisse omnis testatur historia, quamvis in Christi martyres fuerit crudelissimus. Et Caius Dalmata [ERROR: no reftable :]Caius papa foelicissimum assecutus fuit nomen, quandoquidem summum tenuit pontificatum. Hic inter caetera sacram vestem, qua in sacris solennitatibus utitur levita et in pontificalibus antistes, a patria appellavit Dalmaticam. Quid dicam de Hieronymo, [ERROR: no reftable :]Hieronymus qui omnes ecclesiae doctores praestitit elegantia Graecam callens literaturam et Hebraicam et omnium divinarum rerum tenens scientiam? [ERROR: no reftable :]laus Hieronymi Vir profecto eximia vitae sanctimonia et divinis clarescens miraculis, de quo
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.