Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Previous section

Next section

C. VII. DE DALMATARUM ANIMIS

Cicero in epistulis (10) bellicosos Dalmatas [ERROR: no reftable :]Dalmatae scribit eis imprecando dicens: Dalmatis dii malefaciant, qui tibi molesti sunt. Semper enim habiti sunt bellicosi. Et historicus testatur Dalmatarum proprium esse bellare semper et vincere. Nam plurima Appianus [ERROR: no reftable :]Appianus li°. Illyrico refert de nationis huius animis in bello generosis, Polybius [ERROR: no reftable :]Polybius praeterea, Solinus [ERROR: no reftable :]Solinus et Caesar [ERROR: no reftable :]Caesar in Commentariis suis. Praesertim auditu mirabiles fuerunt in bello Gethae, quos et Gothos Illyriae populos dicimus. [ERROR: no reftable :]Gothorum feritas Tradit enim Paulus Horosius [ERROR: no reftable :]P. Horosius li.° primo: Gethas, qui nunc Gothi dicuntur, Alexander evitandos pronunciavit, Pyrrhus exhorruit, Caesar autem declinavit.

Previous section

Next section


Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.