Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Previous section

Next section

C. X. DE FINIBUS SIBENICI

Sibenicum [ERROR: no reftable :]Sibenicum habet ab ortu agrum Traguritarum, ab occasu Lopsicam insulam adiacentem Hyaderae, quae oculus dicitur Liburniae, a septentrione Tyrum fluvium, [ERROR: no reftable :]Tyrus fluvius quem vulgus Chercham appellat. Is disterminat Liburniam a Dalmatia, iuxta quem civitas Scardona [ERROR: no reftable :]Scardona ad littus, colonia antiquae Scardonae et portus. Multi putaverunt eum fluvium dici Scardonam, ut poeta meus Zovenzonius [ERROR: no reftable :]Zovenzonius ad me scribens:
Scardonam mea Musa cupit de rupe cadentem
cernere, spumiferis nobile flumen aquis.

Verum Ioannes Bocchatius [ERROR: no reftable :]Bocchatius li° De fluminibus (17) scribit: Tyrus, Liburnorum fluvius, est Hyaderae coloniae propinquus. Nonnulli arbitrati sunt Titium appellari, quod esse non potest testimonio Plinii [ERROR: no reftable :]Plinius li° III. Nat. hist. c. V.: Ab Aquilegia, inquit, ad Titium flumen [ERROR: no reftable :]Titius flumen stadia, CC.M. Et idem Plinius [ERROR: no reftable :]idem c. XX.: Colentum [ERROR: no reftable :]Colentum insula, quam vulgus Pagum dicit, [h]ostium est Titii fluminis. Et Bocchatius [ERROR: no reftable :]Bocchatius asserit Titium fluvium esse apud Arsias gentes non longe ab Aquilegia. A meridie autem habet Batriasam [ERROR: no reftable :]Batriasa insulam in pelago Hadriatico adiacentem Aspalatro, quam Plinius [ERROR: no reftable :]Plinius laudatam dicit.

36
Previous section

Next section


Šižgorić, Juraj (c. 1445-1509?) [1487], De situ Illyriae et civitate Sibenici, versio electronica (, Šibenik), Verborum 3721, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - descriptio; prosa oratio - chorographia] [word count] [sisgorgdesitu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.